De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed dicendo, inquit, apostolus: et ipse det omnibus uitam et spiritum, deinde addendo: fecitque ex uno sanguine omne genus hominum, animam et spiritum originaliter retulit ad auctorem, corpus ad traducem. immo uero qui non uult temere animarum negare propaginem, antequam liquido clareat utrum ita an non ita sit, habet quod in istis uerbis apostoli intellegat \'ex uno\' cum \'sanguine\' dixisse \'ex uno homine\' a parte totum significante locutionis modo. si enim ipsi licet intellegere a parte totum quod scriptum est: et f actus est homo in animam uiuam, ut illic intellegatur et spiritus, de quo scriptura ibi tacuit, cur aliis non liceat sic accipere quod dictum est: ex uno sanguine, ut illic et anima et spiritus possit intellegi, quoniam homo significatus nomine sanguinis non solo constat ex corpore, uerum etiam ex anima et spiritu? sicut enim qui propaginem defendit animarum non hinc istum debet opprimere, quia de primo homine scriptum est: in quo omnes peccauerunt — non enim dictum est: \'in quo omnium caro peccauit\', sed \'omnes\' dictum est, id est omnes homines, cum homo non sola sit caro —. [*](12 Vinc. Victor Act. 17. 25 13 Act. 17, 26 20 Gen. 2, 7 2SRoni, 5,12 ) [*](1 loquatur uerum BG 2 pr. sine A 3 horum-sit in mg. E 4 quia C 6 liascitu A 1 a deo autem omria E alt. est om. E 8 enim om. G 9 tractata E 12 dat M 13 ardendo M 14 omne om. C 15 rettulitM 17 loquido A 18 dixisisse A 19 homine cx anime C aporte ACG loquuti- onis ABF 20 ipsis ABCFGb aperte CG 21 uiuentem F 22 non aliis F 23 ct om. M 25 solun C solum EFd 27 non oin. C detbet C 30 solum b sit caro sola E )