De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Disce, inquit, ecce apostolus docet. discam plane, si apostolus docet — non enim nisi deus per apostolum docet —, sed quid est tandem quod docet apostolus? ecce, inquit, cum Atheniensibus loqueretur, hoc constanter exposuit dicens: cum ipse det omnibus uitam et spiritum. quis enim hoc negat? sed intellege, inquit, quod ait apostolus. \'det\', inquit, non dedit ad infinitum et iuge tempus reuocans, non de praeterito et perfecto pronuntians. et quod sine cessatione dat. semper dat, sicut semper est ipse qui dat. uerba eius posui, sicut in eorum quos misisti secundo libro eius inueni. ubi primum uide quo progressus fuerit, dum nititur affirmare quod nescit. ausus est enim dicere deum non nunc solum atque in isto tantummodo saeculo, sed per infinitum tempus sine cessatione atque omnino semper animas nascentibus dare. semper. inquit, dat, sicut semper est ipse qui dat. quid apostolus dixerit, quia satis apertum est, me intellegere absit ut negem; quod autem iste dicit, debet etiam ipse intellegere contra fidem esse christianam atque ulterius cauere ne dicat. cum enim mortui resurrexerint, iam nemo nascetur; atque ideo tunc non dabit nascentibus animas, sed eas quas dat in isto saeculo cum corporibus iudicabit. non ergo semper dat, quamuis semper ipse sit qui nunc dat. nec tamen quoniam beatus apostolus non dixit \'dedit\', sed \'det\', inde conficitur quod uult isto conficere non eum ex propagine animas dare. ipse quippe dat, etiam si de propagine dat, quia et corporis membra et corporis sensus et corporis formam et corporis omnino substantiam ipse hominibus dat, quamuis ex propagine det. neque enim quia dominus ait: si faenum agri, quod hodie est et [*]( 4. 7.18 Vinc. Victor 8 Act. 17, 25 31 Matlh. 6, 30 ) [*]( 1 a uoce sciam inc. c. XV I b etiam om. b 2 uolueris A istud fatear Eb 4 alt. discat M 6 tant undē E aplos C 7 loquitur E 9 negat] legat--1 ait] agit A 10 inquit] in quo id F iunge fi 12 est ml ex ipse M proposui E posuit M 15 dum M 18 ipse est E quid] quod A 21 clirUtianum A 22 iam] tam M nascitur fi 25 ipse semper aitABCFGbd quoniam] quod M 2G sedet A 27 coniicire M nec A 31 foenum FM fenum praet. A cet. )