Qui utinam in tanta profunditate quaestionis. quamdiu quid dicat ignorat, imitaretur Machabeorum matrem ! quae cum sciret de uiro se filios concepisse et a creatore omnium siue secundum corpus sine secundum animam et spiritum sibi creatos esse, ait tamen: nescio quomodo paruistis in uentrem meum. uellem iste diceret, quid ista nesciebat. haec enim, quae dixi, utique sciebat, quomodo secundum corpus in eius uterum uenerint, quia de uiro eos se concepisse dubitare [*]( 10 Vinc. Victor 13 rf. Rom. 11, 36 14 Vinc. Victor 28 II Macli. 7, 22 ) [*]( 1 reddendum M (den s. l.) 2 illi E 5 existente BCEGM 10 ex flatu dei? Constanter b 11 datum DM 12ex alio om.E illo] alio E 14 prim. ex]de b 17 nfc] nou G 20 natura E dei ex tra duce certo sacrilegii F 23 quod om. A 25dicitF macchabeorum D qu5 M 27 corpns s. sec. in mj.F 28 apparn- istia Kb 29 uentre meo EF m?b 30 dixit Eb 3I iterumJl uenerit M ) [*]( 21* )
324
non poterat. confitebatur etiam, quia et hoc utique sciebat, quod deus illis animam et spiritum dederit, quod ipse illis uultus et membra formauerit. quid ergo nesciebat ? an forte quod nescimus et nos, utrum animam et spiritum, quem deus. illis sine dubio dedit, de parentibus traxerit an nouum sicut homini primo insufflauerit? sed sine hoc siue aliud aliquid de naturae humanae institutione nesciebat, nescire se dicebat, non quod nesciebat temere defendebat. nec tamen iste huic diceret. quod nobis dicere non erubuit: homo in honore positus non intellexit: comparatus est pecoribus insensatis e t s i mil is f actus est e i s. ecce ista mulier dixit de filiis suis: neseio quomodo paruistis in uentrem meum, nec tamen comparatur pecoribus insensatis. nescio, dixit; et quasi quaererent ab ea cur nesciret adiunxit: neque enim ego spiritum et animam donaui uobis ille ergo qui donauit scit, unde fecerit quod donauit, utrum ex propagine adtraxerit an nouum insufflauerit, \'quod ego\', inquit, \'nescio nec singulis uobis uultus et membra formaui; ille scit qui formauit, utrum simul cum anima formauerit an uero iam formatis animam dederit. quo ergo modo, utrum illo an isto, in eius uentrem uenerint filii, nesciebat; et illud tamen sciebat totum quod dedit redditurum esse qui dedit. sed eligat iste in naturae humanae tam profundo abditoque secreto quid mulier ista nescierit; tantum non iudicet mentientem nec pecoribus insensatis comparet nescientem. quicquid erat quod illa nesciebat, profecto ad naturam hominis pertinebat; quod tamen sine culpa homo nesciebat. quapropter dico etiam ego de anima mea: nescio, quomodo uenerit in corpus meum — neque enim ego illam mihi donaui —; scit ille qui donauit, utrum illam de patre meo traxerit an sicut homini primo
[*]( 9 Vinc. Victor Ps. 48,13 12.14. 18 II Mach. 7, 22 ) [*]( 1 etiam] enim E 3 quid] quod A 4 nos utrum] nram D (a m2 add.) 7 institutione M nescire se dicebat om.G 10 pecoribus] iumtis E 11 illis Tibd 12 apparuistis Eb uentre meo KFm2h 13 conpatur A inscnsatis aut similis facta est eis (illis 6) Eb 15 uouis D 16 utrum-insufflauerit iti mg. E 19 cum om.Eb auimam Eb 21 an] in M uentre M 22 esse] add. ei b 24 ista mulier E 25 ment.] nescientem DJI ne M coparetur M 26 quidquid AE 29 ego enim C enim om.E illa M 30 meo] modo b an] ant BG primo homini Ebd ) 325
nouam creauerit. sciam etiam ego, si ipse docuerit, quandocumque uoluerit; nunc autem nescio nec me pudet ut istum fateri nescire quod nescio.