De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Cum igitur scripturarum testimonia, quae commemorat, nequaquam doceant id quod persuadere conatur quod enim ad hanc quaestionem attinet, omnino non exprimunt —, quid est quod dicit: animam ex flatu dei constanter asserimus, non ex traduce. quia ex deo datur? quasi corpus ex alio detur quam ex illo, a quo creatur, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, quamuis non ex eius natura, sed ex eius opificio. neque ex nihilo, inquit, quia ex deo proficiscitur. hoc plane non adhuc quaerendum monemus utrum ita sit; sed prorsus uerum non esse quod dicit, id est quod anima nec ex traduce sit nec ex nihilo, hoc, inquam, uerum non esse sine dubitatione firmamus. unum est enim e duobus: si ex traduce non est, ex nihilo est, ne ita sit ex deo, ut naturae sit dei, quod omnino sacrilegum est credere. sed adhuc utrum non sit ex traduce, certa testimonia flagitamus aut quaerimus, non qualia iste posuit, quibus hoc quod quaerimus non ostenditur.