De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Nouimus etiam Machabeorum iuuenum matrem fecundiorem uirtutibus, quando filii passi sunt, quam fetibus, quando nati sunt, eos sic fuisse adhortatam, ut diceret: filii, nescio quomodo paruistis in uentrem meum. neque enim ego spiritum et animam donaui uobis nec singulis uobis uultus et membra formaui; sed deus, qui fecit mundum et omnia quae in es o sunt fecitque hominum genus et omnium inquirit actum, ipse uobis spiritum et animam reddet cum magna misericordia. nouimus haec quidem, sed huic quomodo suffragentur ad id quod asserit non uidemus. quis enim Christianorum neget deum donare hominibus animam et spiritum ? sed eodem modo existimo istum negare non posse deum donare hominibus aurem, linguam, manum, pedem omnesque corporis sensus et omnium formam naturamque membrorum. quomodo enim haec dei dona esse negaturus est, nisi se obliuiscatur esse Christianum ? sed sicut [*](5 Zach. 12, 1 13 II Mach. 7, 22. 23 ) [*](1 ambiigit A a de G 6 unde hoc eum fingit hoc quaer. G et hoc Jl 7 et] utE 8 in se ipso b ut est certum est b 9 et om.M nouā insufflationē M 10 contractum E 11 macchabeorum D 12 quam] quando E 13 eos om.DM adortatam A adhortata M 14 apparuistis Eb uentre meo EF ex corr, b 15ego singulis G spiritum om. G et animam orn. EG 16 uultu E 18 sunt—et cm. DM omnia F 19 inquiret E actus E acta m2 ex acto F et ipse d et spiritum E 20 reddatG 21 sufragentur/i 23 spiritum et animam EG animam—hominibus om.Gml exestimo A 24 linguam aurem ba 25 om- nisque Ftnl omnium] hominum E 26 haec enim M esse oin. E )