De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Adiecit etiam tertium testimonium, quia scriptum est: qui fingit spiritum hominis in ipso. quasi hoc negetur; sed unde eum fingat, hoc quaeritur. nam et corporalem hominis oculum quis nisi deus fingit? et puto quod non extra, sed in ipso et tamen, ut certum est, ex propagine. cum ergo et spiritum hominis in ipso fingat, quaerendum est, utrum noua insufflatione an tractum ex propagine.