De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quod autem graecus dicit πνοἡν hoc latini uarie interpretati sunt: aliquando \'flatum\', aliquando \'spiritum\', aliquando \'inspirationem\'. nam hoc uerbum habent codices graeci in isto prophetico testimonio, de quo nunc agimus. ubi dictum est: qui dat flatum populo super eam, hoc est πνοἡν ipsum uerbum est et ubi homo animatus est: et insufflauit deus in faciem eius flatum uitae. sed ipsum uerbum est et in psalmo, ubi canitur: omnis spiritus laudet dominum; ipsum est et in libro Iob, ubi scriptum est: aspiratio autem omnipotentis est, quae docet. [*]( 8 Ps. 2, 4. 10 Ps. 2, 8 21 Esai. 42, 5 22 Geii. 2, 7 24 Ps. 150, G 26 Iob 32, 9 ) [*](1 simul multi E cred.] add. simul.ABCEFGbd 3 ante suo add. sed d tfpore A tepe .1/ disoeudo A disre*dendo E (dis in ras.) discendendo F ac AM succe∗dendo E 5 ut] et M loco scae script. E GsententioG repetini M est alius Cd 7 aliud est subsannare E 8 sententiae C 10 subsannauit D dobotibi M (s. t uirg. erasa, bi s. I.) 12 tuam om. F 14 imunerabiles C 15 inuenies M loquutiones ABC locutionis M auertat A aduertit b 16 legitur A leget E 17 gregus C grecus FGJI dixit b PNOEN ABCDF pnoen GM //NEYMA E (in mj. pneuma), b ho A interpretati sunt uarie E 19 espirationem D aspiratione M habet C greci BF 21 PNOEN ABCDF 7/NOIIN E (in mg. pnoen) pnocn GM 24 et om. M 25 et otn. DGM 26 asspiratio D )

320
noluit dicere flatus, sed \'aspiratio\', cum in graeco sit πνοἡ. quod etiam in illis uerbis est prophetae, de quibus nunc disputamus. et certe hoc loco nescio utrum debeat dubitari spiritum sanetum esse significatum. agebatur enim de sapientia, unde sit in hominibus: quia non ex numero annorum, sed spiritus, inquit, est in hominibus, aspiratio autem omnipotentis, quae docet, ut intellegeretur ista repetitione non se de spiritu hominis dixisse, quod ait: spiritus est in hominibus. uolebat enim ostendere, unde habeant sapientiam, quia non a se ipsis, et repetendo id exposuit dicens: aspiratio omnipotentis est, quae docet. item alio loco in eodem libro: intellectus, inquit, labiorum meorum pura intellegit. spiritus diuinus qui fecit me, inspiratio autem omnipotentis, quae docet m c. et hic quod ait \'inspiratio\' uel \'aspiratio\', in graeco est πνοἡ qui in illis prophetae uerbis interpretatus est \'flatus\'. quamobrem cum temere negetur de anima hominis uel de spiritu hominis esse dictum: qui dat flatum populo super eam e t spiritum calcantibus eam, quamuis ibi et spiritus sanctus multo credibilius possit intellegi, qua tandem ratione audebit aliquis definire animam uel spiritum. quo natura nostra uinit, loco illo uoluisse significare prophetam? cum profecto si apertissime diceret \'qui dat animam populo super terram\', adhue quaerendum esset, utrum esset deus ex origine praecedentis generis det, sicut ex origine praecedentis generis ipse tamen dat corpus non solum homini aut pecori. sed etiam semini tritici aut alicuius ceterorum quomodo uoluerit, an uero nouam, sicut homo primus accepit, insufflet. [*]( 5 Iob 32, 8.9 12 Iob 33, 3. 4 18 Esai. 42,5 ) [*]( 1 nolumus A flatus ex flatur M greco BCF PXOE ABCF //NOHN DEb pnoe GM 2 prophetae lurbis E est om.ABCEGbd, quod post proph. s.l.m1 pon.F 5 omnibus A hominibus B (h s. I.) 7 ompis B s.l. omnipotentis est quae doc. Fd in ista M repetione A repetitio nenon B repetitio nec G 8 quaę E 9 omnibus (m2 omnibus) A 10 sapieutiaM quiC 13 eorum C 14 aspiratio DFd 15 aspiratio bd inspiratiobd 16 PNOE ABCF //NOHN DEb pnoeGJ/ 17 quemobrom G cum temerc] cotemere A 19 ea DM super eam E 21 ratione M 22 uoluisset E 23 perfecto C apertissimo A 25 generis] add. ipse ABCF obse G 26 ipse om. ABCFG hois M 28 iam uouam F )
321