De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sunt etiam, qui haec uerba prophetica sic intellegant. ut quod ait : dedit flatum populos cam, id est super terram, non nisi animam uelint accipi flatum; quod uero adiunxit: et spiritum calcantibus eam, spiritum sanctum significatum arbitrantur, illo scilicet ordine, quo et apostolus dicit: non primum quod spiritale est, sed quod animae, postea spiritale. nam ex hac prophetica sententia etiam elegans ille sensus exsculpitur, quod ita dixerit \'calcantibus eam\', ut uellet intellegi \'contemnentibus eam\'. qui enim accipiunt spiritum sanctum, amore caelestium terrena contemnunt. hae omnes sententiae non sunt contra fidem, siue utrumque, id est et flatum et spiritum qui pertinet ad humanam naturam. quisque intellegat siue utrumque dictum accipiat de spiritu sancto siue flatum ad animam, spiritum uero ad spiritum sanctum referat. sed si anima et spiritus hominis et hic intellegendus est, sicut non dubitandum est quod eum deus det, ita quaerendum est adhuc unde det, utrum ex propagine, sicut ipse quidem dat, sed tamen ex propagine dat corporis membra, an uero nouum neque propagatum singulis insufflando distribuat; quod non ambigua, sicut iste facit, sed aliqua certissima uolumus diuinorum eloquiorum auctoritate defendi.