De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Vnde etiam scit, utrum \'repetitio sententiae sit: qui dat flatum populo super eam et spiritum calcantibus eam\', ut de una re utrumque dictum intellegatur et non animam uel spiritum quo natura uiuit humana, sed spiritum sanctum significare uoluerit? si enim flatu non posset significari spiritus sanctus, non dominus post resurrectionem insufflasset discipulis et dixisset: accipite spiritum sanctum, neque scriptum esset in Actibus apostolorum: factus est subito de caelo sonus, quasiferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae sicut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum, et inpleti sunt omnes spiritu sancto. quid si hoc propheta praenuntiauit dicens: quidat flatum populo super eam et tamquam exponens quid dixerit flatum repetiuit atque ait: et spiritum calcantibus eam ? tunc enim euidentissime factum est, quando inpleti sunt omnes spiritu sancto. aut si nondum dicendus est populus centum uiginti homines, qui tunc in loco uno aderant, certe quando simul quattuor uel quinque milia crediderunt et baptizati acceperunt spiritum sanctum, quis dubitauerit simul populum accepisse spiritum sanctum et multitudinem quae ambulabat in terra, id est homines calcantes terram? nam ille qui datur ad naturam hominis pertinens, siue ex propagine detur siue nouus insuffletur — quorum nihil affirmandum esse dico, donec alterutrum sine ulla dubitatione clarescat —, non datur calcantibus terram, sed adhuc materno utero inclusis. dedit ergo flatum populo super terram et spiritum calcantibus [*]( 6 Vinc. Victor Esai. 42,5 12 loh. 20, 22 13 Act. 2,2—4 18 Esai. 42,5 25 cf. Act. 4, 31 ) [*](1 si ex se Cm2 2 nascit C herbaABCEG exeminc M 3 sit M 8 ut ex un Cm2 10 flatu C flato E 11 possit E dominus posl resurr. pon. E 13 esset] est G esse M 14 sonus] solus A feretur C 16 insedat M 22 dicęndū B 25 baptizati sunt E 27 alt. terra A in terram M )