De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hic forte dicat sententiam suam diuina auctoritate defendi, quoniam sanctarum scripturarum testimoniis probare se existimat \'animas a deo non ex propagine fieri, sed nouas singulis insufflari\'. probet, si potest, et fatebor me didicisse ab illo quod magna intentione quaerebam. sed quaerat, aliane fortassis inueniat; nam hoc istis testimoniis, quae iam posuit. non probauit. omnia quippe quae hic adhibuit ad aliquid certa sunt; ad hoc uero, quod de animae origine quaeritur. demonstrantur ambigua. certum est enim deum dedisse hominibus flatum et spiritum dicente propheta: sic dicit d ominus, qui fecit caelum et fundauit terram et quae sunt inea, qui dat flatum populo super eam et spiritum calcantibus cam. hoc testimonium iste in eam sententiam uult accipi, quam defendit, ut, quod ait, \'dat flatum populo\', non ex propagine facere animas populo, sed nouas insufflare credatur. audeat ergo dicere non ipsum nobis dedisse carnem, quia de parentibus origo carnis adtracta est, et, ulli ait apostolus de frumenti grano: deus [*]( 13 Vinc. Victor 20 Esai. 42, 5 24 Vinc. Victor 28 I Cor. 15, 38 ) [*]( 1 aut] at A ut E oa ex eis JI 2 nolens F (corr. ex nobis) nobis BCG nobis non audens d 3 dixerint C 4 dānarentur A regenerationis sacra- mento BG 6 damnabile 1f incurrit Eb 7 tenet] te M teneat b animae origine ABCEFGbd originale A 9nec∗∗∗cogantnr M 11 auctoritate A 12 defendit C 13 exestimat AC 14 fateor E 15 se A 17 probabit E ad aliqllid om. A 18 carta D (e s. a) aliena M 19 demonstratur E ambiguuA\' (u jin. ex a) 20 sic] hoc 6 21 caelum] illum E 2 t nul A ut s. exp. et M 25 ex om. Gml animas facere EG 26 populi BG 28 actraeta M et ubi (s. I. add. est quod) DF )

318
illi dat corpus quomodo uoluerit, neget, si audet, de tritico triticum nasci et herbam eius ex semine secundum genus. quod si negare non audet, unde igitur scit quomodo dictum sit \'dat flatum populo\', utrum eum trahens de parentibus an insufflans nouum?