De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hic forte dicat sententiam suam diuina auctoritate defendi, quoniam sanctarum scripturarum testimoniis probare se existimat \'animas a deo non ex propagine fieri, sed nouas singulis insufflari\'. probet, si potest, et fatebor me didicisse ab illo quod magna intentione quaerebam. sed quaerat, aliane fortassis inueniat; nam hoc istis testimoniis, quae iam posuit. non probauit. omnia quippe quae hic adhibuit ad aliquid certa sunt; ad hoc uero, quod de animae origine quaeritur. demonstrantur ambigua. certum est enim deum dedisse hominibus flatum et spiritum dicente propheta: sic dicit d ominus, qui fecit caelum et fundauit terram et quae sunt inea, qui dat flatum populo super eam et spiritum calcantibus cam. hoc testimonium iste in eam sententiam uult accipi, quam defendit, ut, quod ait, \'dat flatum populo\', non ex propagine facere animas populo, sed nouas insufflare credatur. audeat ergo dicere non ipsum nobis dedisse carnem, quia de parentibus origo carnis adtracta est, et, ulli ait apostolus de frumenti grano: deus [*]( 13 Vinc. Victor 20 Esai. 42, 5 24 Vinc. Victor 28 I Cor. 15, 38 ) [*]( 1 aut] at A ut E oa ex eis JI 2 nolens F (corr. ex nobis) nobis BCG nobis non audens d 3 dixerint C 4 dānarentur A regenerationis sacra- mento BG 6 damnabile 1f incurrit Eb 7 tenet] te M teneat b animae origine ABCEFGbd originale A 9nec∗∗∗cogantnr M 11 auctoritate A 12 defendit C 13 exestimat AC 14 fateor E 15 se A 17 probabit E ad aliqllid om. A 18 carta D (e s. a) aliena M 19 demonstratur E ambiguuA\' (u jin. ex a) 20 sic] hoc 6 21 caelum] illum E 2 t nul A ut s. exp. et M 25 ex om. Gml animas facere EG 26 populi BG 28 actraeta M et ubi (s. I. add. est quod) DF )

318
illi dat corpus quomodo uoluerit, neget, si audet, de tritico triticum nasci et herbam eius ex semine secundum genus. quod si negare non audet, unde igitur scit quomodo dictum sit \'dat flatum populo\', utrum eum trahens de parentibus an insufflans nouum?

Vnde etiam scit, utrum \'repetitio sententiae sit: qui dat flatum populo super eam et spiritum calcantibus eam\', ut de una re utrumque dictum intellegatur et non animam uel spiritum quo natura uiuit humana, sed spiritum sanctum significare uoluerit? si enim flatu non posset significari spiritus sanctus, non dominus post resurrectionem insufflasset discipulis et dixisset: accipite spiritum sanctum, neque scriptum esset in Actibus apostolorum: factus est subito de caelo sonus, quasiferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae sicut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum, et inpleti sunt omnes spiritu sancto. quid si hoc propheta praenuntiauit dicens: quidat flatum populo super eam et tamquam exponens quid dixerit flatum repetiuit atque ait: et spiritum calcantibus eam ? tunc enim euidentissime factum est, quando inpleti sunt omnes spiritu sancto. aut si nondum dicendus est populus centum uiginti homines, qui tunc in loco uno aderant, certe quando simul quattuor uel quinque milia crediderunt et baptizati acceperunt spiritum sanctum, quis dubitauerit simul populum accepisse spiritum sanctum et multitudinem quae ambulabat in terra, id est homines calcantes terram? nam ille qui datur ad naturam hominis pertinens, siue ex propagine detur siue nouus insuffletur — quorum nihil affirmandum esse dico, donec alterutrum sine ulla dubitatione clarescat —, non datur calcantibus terram, sed adhuc materno utero inclusis. dedit ergo flatum populo super terram et spiritum calcantibus [*]( 6 Vinc. Victor Esai. 42,5 12 loh. 20, 22 13 Act. 2,2—4 18 Esai. 42,5 25 cf. Act. 4, 31 ) [*](1 si ex se Cm2 2 nascit C herbaABCEG exeminc M 3 sit M 8 ut ex un Cm2 10 flatu C flato E 11 possit E dominus posl resurr. pon. E 13 esset] est G esse M 14 sonus] solus A feretur C 16 insedat M 22 dicęndū B 25 baptizati sunt E 27 alt. terra A in terram M )

319
eam, quando multi simul credentes repleti sunt spiritu sancto. et ipse dat eum populo suo, etsi non simul omnibus, suo cuique tempore, donec discedendo de hac uita et succedendo in hanc uitam uniuersus eiusdem populi numerus compleatur, ut hoc sanctae scripturae loco non aliud sit flatus, aliud spiritus, sed eiusdem sententiae repetitio. sicut non alius est \'qui habitat in caelis\' et alius \'dominus\' nec aliud est \'inridere\' et aliud \'subsannare\', sed eadem sententia repetita est, ubi legitur: qui habitat in caelis, inridebit eos et dominus subsannabit eos, uel, cum dictum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae non utique aliud dixit \'hereditatem\', aliud \'possessionem\' nec aliud \'gentes\', aliud \'fines terrae\', sed eiusdem sententiae repetitio est. et innumerabiles inueniet huiusmodi locutiones diuinorum eloquiorum. si aduertat quod legit.

Quod autem graecus dicit πνοἡν hoc latini uarie interpretati sunt: aliquando \'flatum\', aliquando \'spiritum\', aliquando \'inspirationem\'. nam hoc uerbum habent codices graeci in isto prophetico testimonio, de quo nunc agimus. ubi dictum est: qui dat flatum populo super eam, hoc est πνοἡν ipsum uerbum est et ubi homo animatus est: et insufflauit deus in faciem eius flatum uitae. sed ipsum uerbum est et in psalmo, ubi canitur: omnis spiritus laudet dominum; ipsum est et in libro Iob, ubi scriptum est: aspiratio autem omnipotentis est, quae docet. [*]( 8 Ps. 2, 4. 10 Ps. 2, 8 21 Esai. 42, 5 22 Geii. 2, 7 24 Ps. 150, G 26 Iob 32, 9 ) [*](1 simul multi E cred.] add. simul.ABCEFGbd 3 ante suo add. sed d tfpore A tepe .1/ disoeudo A disre*dendo E (dis in ras.) discendendo F ac AM succe∗dendo E 5 ut] et M loco scae script. E GsententioG repetini M est alius Cd 7 aliud est subsannare E 8 sententiae C 10 subsannauit D dobotibi M (s. t uirg. erasa, bi s. I.) 12 tuam om. F 14 imunerabiles C 15 inuenies M loquutiones ABC locutionis M auertat A aduertit b 16 legitur A leget E 17 gregus C grecus FGJI dixit b PNOEN ABCDF pnoen GM //NEYMA E (in mj. pneuma), b ho A interpretati sunt uarie E 19 espirationem D aspiratione M habet C greci BF 21 PNOEN ABCDF 7/NOIIN E (in mg. pnoen) pnocn GM 24 et om. M 25 et otn. DGM 26 asspiratio D )

320
noluit dicere flatus, sed \'aspiratio\', cum in graeco sit πνοἡ. quod etiam in illis uerbis est prophetae, de quibus nunc disputamus. et certe hoc loco nescio utrum debeat dubitari spiritum sanetum esse significatum. agebatur enim de sapientia, unde sit in hominibus: quia non ex numero annorum, sed spiritus, inquit, est in hominibus, aspiratio autem omnipotentis, quae docet, ut intellegeretur ista repetitione non se de spiritu hominis dixisse, quod ait: spiritus est in hominibus. uolebat enim ostendere, unde habeant sapientiam, quia non a se ipsis, et repetendo id exposuit dicens: aspiratio omnipotentis est, quae docet. item alio loco in eodem libro: intellectus, inquit, labiorum meorum pura intellegit. spiritus diuinus qui fecit me, inspiratio autem omnipotentis, quae docet m c. et hic quod ait \'inspiratio\' uel \'aspiratio\', in graeco est πνοἡ qui in illis prophetae uerbis interpretatus est \'flatus\'. quamobrem cum temere negetur de anima hominis uel de spiritu hominis esse dictum: qui dat flatum populo super eam e t spiritum calcantibus eam, quamuis ibi et spiritus sanctus multo credibilius possit intellegi, qua tandem ratione audebit aliquis definire animam uel spiritum. quo natura nostra uinit, loco illo uoluisse significare prophetam? cum profecto si apertissime diceret \'qui dat animam populo super terram\', adhue quaerendum esset, utrum esset deus ex origine praecedentis generis det, sicut ex origine praecedentis generis ipse tamen dat corpus non solum homini aut pecori. sed etiam semini tritici aut alicuius ceterorum quomodo uoluerit, an uero nouam, sicut homo primus accepit, insufflet. [*]( 5 Iob 32, 8.9 12 Iob 33, 3. 4 18 Esai. 42,5 ) [*]( 1 nolumus A flatus ex flatur M greco BCF PXOE ABCF //NOHN DEb pnoe GM 2 prophetae lurbis E est om.ABCEGbd, quod post proph. s.l.m1 pon.F 5 omnibus A hominibus B (h s. I.) 7 ompis B s.l. omnipotentis est quae doc. Fd in ista M repetione A repetitio nenon B repetitio nec G 8 quaę E 9 omnibus (m2 omnibus) A 10 sapieutiaM quiC 13 eorum C 14 aspiratio DFd 15 aspiratio bd inspiratiobd 16 PNOE ABCF //NOHN DEb pnoeGJ/ 17 quemobrom G cum temerc] cotemere A 19 ea DM super eam E 21 ratione M 22 uoluisset E 23 perfecto C apertissimo A 25 generis] add. ipse ABCF obse G 26 ipse om. ABCFG hois M 28 iam uouam F )
321