De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sunt etiam, qui haec uerba prophetica sic intellegant. ut quod ait : dedit flatum populos cam, id est super terram, non nisi animam uelint accipi flatum; quod uero adiunxit: et spiritum calcantibus eam, spiritum sanctum significatum arbitrantur, illo scilicet ordine, quo et apostolus dicit: non primum quod spiritale est, sed quod animae, postea spiritale. nam ex hac prophetica sententia etiam elegans ille sensus exsculpitur, quod ita dixerit \'calcantibus eam\', ut uellet intellegi \'contemnentibus eam\'. qui enim accipiunt spiritum sanctum, amore caelestium terrena contemnunt. hae omnes sententiae non sunt contra fidem, siue utrumque, id est et flatum et spiritum qui pertinet ad humanam naturam. quisque intellegat siue utrumque dictum accipiat de spiritu sancto siue flatum ad animam, spiritum uero ad spiritum sanctum referat. sed si anima et spiritus hominis et hic intellegendus est, sicut non dubitandum est quod eum deus det, ita quaerendum est adhuc unde det, utrum ex propagine, sicut ipse quidem dat, sed tamen ex propagine dat corporis membra, an uero nouum neque propagatum singulis insufflando distribuat; quod non ambigua, sicut iste facit, sed aliqua certissima uolumus diuinorum eloquiorum auctoritate defendi.
Eadem ratione etiam quod dicit deus: spiritus enim a me exiet et omnem flatum ego feci, de spiritu quidem sancto accipiendum est quod ait: spiritus a me exiet, de quo et saluator ait: a patre procedit, sed quod dictum est: omnem flatum ego feci, de omni anima dictum negari non potest. sed omne etiam corpus ipse facit; quod autem ex propagine corpus humanum faciat, nullus [*]( 2. 4 Esai. 42, 5 6 I Cor. 15, 46 22 Esai. 57,1C 25 Ioh. 15, 2G ) [*](1 sunt] sicut A intellegant (u s. a ml) BC 2 ut om. DM 3 animam homiuis b uolueritb (in ing. al. uelint) 5 arbitrentur d i hac om.A 8 seutentiā M e!igans BG,C (i ex e) exculpitur ABCFGM quodG 9 uelit DM intellegit M 11 hęc D 12 et pr. om.BEO quid A BG, o s. i F 16 dubitandusC est om.A quo deum B eum] illum E 17 itaque E adhoc U 18 sicut-propagine in mg. F corporis) arboris BC arporis G 19 menbra A 20 sicut] sit G 22 etiam ratione E quid C sps scs M 23 enim om.b exigct E 21 alt. spm A a me exiet] animę exiget E 25 ait ✶ G it a M procedi A 26 dictum est n sola anima sed etia corpus dm facere C feW; 28 alt. faci tet G ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 21 )
Adiecit etiam tertium testimonium, quia scriptum est: qui fingit spiritum hominis in ipso. quasi hoc negetur; sed unde eum fingat, hoc quaeritur. nam et corporalem hominis oculum quis nisi deus fingit? et puto quod non extra, sed in ipso et tamen, ut certum est, ex propagine. cum ergo et spiritum hominis in ipso fingat, quaerendum est, utrum noua insufflatione an tractum ex propagine.