De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Inueniat ergo, si potest, iste quid dicat, cum ab illo quaeritur, quid meruerit anima sine ullo peccato uel originali uel proprio sic ad subeundum alienum peccatum originale damnari, ut non ab illo ualeat liberari, et uideat quid eligat c duobus, utrum dicat etiam eas animas morientium paruulorum, quae hinc sine lauacro regenerationis abscedunt et pro quibus nullum sacrificium corporis dominici offertur, a nexu peccati originalis absolui, cum apostolus doceat ex uno ire omnes in condemnationem, quibus utique non subucnit gratia, ut per unum eruantur in redemptionem, an dicat animas non habentes ullum uel proprium uel originale peccatum et omni modo innocentes, simplices, puras a iusto deo, cum eas ipse non liberandas carni inserit peccatrici, aeterna damnatione puniri.

Ego nihil istorum duorum dicendum esse confirmo nec illud tertium alibi peccasse animas ante carnem, ut damnari mererentur in carnem — apostolus quippe apertissime definiuit nondum in carne natos nihil egisse boni seu mali; unde constat paruulos, ut remissione indigeant peccatorum. non nisi originale contraxisse peccatum — nec illud quartum eas animas [*]( 1 cf. pag. 310, 13-15 6 Vine. Victor cf. II Mach. 12,43 14 cf. Tit. 3, 5 16 cf. Rom. 5,16 23 cf. De peccat. mer. I 22, 31 et Fulgcntii De uerit. praed. III 22, 35 (LXV 669M) 25 cf. Rom. 9,11 ) [*](1 sine] ne D nec M ullu E exitio exexcitoF 3 nauitas 4 potueritd inueniri M (ni s. I.) quae de A G macabeorum A cumcmorauit A commemoraui M facta] peccat*7\'\',<wt.<< 7 profuisse. ut si M 11 proprios hic M ad om. E 12 non om. A illa A 15 offeritur A 16 condepnatione/1 17 quibus] tibus A 19 pr. uel om. M 20 ipse eas E carne DFM 21 inseretE 22 duorum istorum E iustorum C 23 peccassetA 24carne»B carne OM 25 seu] ucl E constet E 26 pa remissione M indigeant om. BG 27 traxisse B contradixisse C peccato A a uoce nec inc. cap. XII b )

315
paruulorum sine baptismate moriturorum a iusto deo in carnem peccatricem relegari atque damnari, quas praesciuit, si ad aetatem peruenissent. in qua libero uterentur arbitrio, male fuisse uicturas. hoc namque nec iste ausus est dicere in tantis angustiis constitutus, immo etiam contra istam uanitatem iam satis manifeste ac breuiter est locutus, ubi ait \'iniustum deum futurum fuisse, si non perfectis propriae uoluntatis operibus uellet hominem iudicare non natum\'. hoc enim respondit. cum tractaret quaestionem aduersus cos qui dicunt: \'cur deus hominem faciebat, quem utpote praescius sciebat futurum non bonum?\'non natum enim iudicaret, si propterea creare noluisset, quia non bonum futurum esse praescisset. et utique, sicut et huic uisum est, de perfectis eius operibus debuisset hominem indicare, non de praecognitis nec fieri aliquando permissis. nam si peccata, quae si homo uiueret commissurus esset. etiam non commissa damnantur in mortuo, nullum beneficium conlatum est illi, qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, quando quidem iudicabitur secundum eam, quae in illo fuerat futura, malitiam, non secundum eam, quae in illo inuenta est, innocentiam et de nullo mortuo baptizato poterit esse securitas, quia et post baptismum non qualitercumque peccare, uerum etiam apostatare homines possunt. quid? si ergo qui baptizatus hinc raptus est, apostata erat futurus, si uiueret, nullumne illi beneficium putabimus esse conlatum, quod raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, et propter dei praescientiam non sicut fidele membrum Christi, sed sicut apostatam iudicandum esse censebimus? quanto enim melius, si peccata nondum facta, nondum cogitata, sed praecognita et futura puniuntur, proicerentur illi duo de paradiso ante peceatum, ne [*]( 6 Vinc. Victor 9 Vinc. Victor 16. 24 Sap. 4, 11 ) [*]( 1 mortuorum E 2 religari codd. praet. D, qui ligari exhibet si ad bis pon. M 3 mali C 4iustcC 6 loquutus ACF fuisse futurum E esse futurum b 9 aduersus] adsus A quur (suepissime) ABC 10 utpute AFml natum] tantum E 11 creature M uoluisset D 12 pressisset A alt. et om. E 14aU.si]sitA 18 meam C fuerat—illo om.E 19 futurā BDGM fut. malitia b meam C 20 innoccutia Db 21 pos.M 23 est raptus E 24putabamus BCFml putauimus DM est] esset HG 26 post praesc. erp. tuamC 27 iudicanda .4 28 cogitata ex cognita C )
316
in loco tam sancto et beatifico peccaretur! quid quod ipsa exinanitur omnino praescientia, si quod praescitur non erit? quomodo enim recte dicitur praesciri futurum, quod non est futurum ? quomodo ergo puniuntur peccata, quae nulla sunt, id est quae nec uita ista nondum incipiente commissa sunt ante carnem nec morte praeueniente post carnem?

Hoc itaque medium, ex quo anima missa est in carnem, quo usque solueretur a carne, quoniam paruuli anima est nee liberi arbitrii gessit aetatem, non inuenit unde damnaretur non percepto baptismo nisi originale peccatum. cx hoc peccato iuste damnari animam non negamus, quia peccato supplicium lex iusta constituit; sed ad hoc peccatum subeundum cur damnata sit quaerimus, si non ex illa una trahitur, quae in generis humani primo patre peccauit. quamobrem si deus non damnat innocentes nec facit nocentes, quos perspicit innocentes, et si animas non liberat siue ab originalibus siue a propriis peccatis nisi in ecclesia Christi baptismus Christi et si animae ante carnem nullum habuerunt omnino peccatum et si peccata antequam committantur et multo magis quae numquam commissa sunt damnari iusta lege non possunt, nihil horum quattuor iste dicat et, si potest, explicet, paruulorum animae, quae sine baptismo exeuntes in damnationem mittuntur, quo merito in carnem peccatricem, quae nihil peccanerunt, missae sunt, ut illic inucnirent peccatum, propter quod merito damnarentur. porro si quattuor ista deuitans, quae sana doctrina condemnat, id est si non audens dicere uel sine ullo peccato exsistentes a di\'o fieri animas peccatrices aut sine Christi sacramento in eis solui originale peccatum aut eas alicubi peccasse, [*]( 28 cf. pag. 314. 23 ) [*]( 1 beatificato E peccarentur B peccarentur C (n s.l.) 3 enim-quomodo om.E praesciG 9 arbritrii A gessi A gtatc M 12 sed. e C 14 humanis JI 16 origenalibus G 17 baptismu M pcr baptismu D (per s.l.m2) 18 abuerunt/1 19 et om.A 20i ixtaC legem D nihilorum AMml 21 quatuor AE iste dicit. Et sqq. b sic M 22 exuntcs A damnatione M 23 carnc F peccatrice F peccauerant KM 24 **ut G inueniret D et peccatum .11 25 in quatluorC diuitans M 26 audeas AFG audeat Bb audias C audans n illo D 27 existentes BCEFGM 28 ante in erp. in G )

317
antequam mitterentur in carnem, aut ea quae numquam habuerunt in eis peccata damnari, si haec nolens dicere, quoniam non sunt utique dicenda, dixerit paruulos non trahere originale peccatum nec habere unde damnentur, si non accepto sacramento regenerationis hinc exeant, in heresim Pelagianam sine dubitatione damnabilem damnandus incurret. quod ei ne contingat, quanto melius tenet de origine animae cunctationem meam ne audeat affirmare, quod nec humana ratione conprehendit nec diuina auctoritate defendit, ne cogatur insipientiam profiteri, dum ueretur ignorantiam confiteri!