De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Hoc itaque medium, ex quo anima missa est in carnem, quo usque solueretur a carne, quoniam paruuli anima est nee liberi arbitrii gessit aetatem, non inuenit unde damnaretur non percepto baptismo nisi originale peccatum. cx hoc peccato iuste damnari animam non negamus, quia peccato supplicium lex iusta constituit; sed ad hoc peccatum subeundum cur damnata sit quaerimus, si non ex illa una trahitur, quae in generis humani primo patre peccauit. quamobrem si deus non damnat innocentes nec facit nocentes, quos perspicit innocentes, et si animas non liberat siue ab originalibus siue a propriis peccatis nisi in ecclesia Christi baptismus Christi et si animae ante carnem nullum habuerunt omnino peccatum et si peccata antequam committantur et multo magis quae numquam commissa sunt damnari iusta lege non possunt, nihil horum quattuor iste dicat et, si potest, explicet, paruulorum animae, quae sine baptismo exeuntes in damnationem mittuntur, quo merito in carnem peccatricem, quae nihil peccanerunt, missae sunt, ut illic inucnirent peccatum, propter quod merito damnarentur. porro si quattuor ista deuitans, quae sana doctrina condemnat, id est si non audens dicere uel sine ullo peccato exsistentes a di\'o fieri animas peccatrices aut sine Christi sacramento in eis solui originale peccatum aut eas alicubi peccasse, [*]( 28 cf. pag. 314. 23 ) [*]( 1 beatificato E peccarentur B peccarentur C (n s.l.) 3 enim-quomodo om.E praesciG 9 arbritrii A gessi A gtatc M 12 sed. e C 14 humanis JI 16 origenalibus G 17 baptismu M pcr baptismu D (per s.l.m2) 18 abuerunt/1 19 et om.A 20i ixtaC legem D nihilorum AMml 21 quatuor AE iste dicit. Et sqq. b sic M 22 exuntcs A damnatione M 23 carnc F peccatrice F peccauerant KM 24 **ut G inueniret D et peccatum .11 25 in quatluorC diuitans M 26 audeas AFG audeat Bb audias C audans n illo D 27 existentes BCEFGM 28 ante in erp. in G )