Ego nihil istorum duorum dicendum esse confirmo nec illud tertium alibi peccasse animas ante carnem, ut damnari mererentur in carnem — apostolus quippe apertissime definiuit nondum in carne natos nihil egisse boni seu mali; unde constat paruulos, ut remissione indigeant peccatorum. non nisi originale contraxisse peccatum — nec illud quartum eas animas [*]( 1 cf. pag. 310, 13-15 6 Vine. Victor cf. II Mach. 12,43 14 cf. Tit. 3, 5 16 cf. Rom. 5,16 23 cf. De peccat. mer. I 22, 31 et Fulgcntii De uerit. praed. III 22, 35 (LXV 669M) 25 cf. Rom. 9,11 ) [*](1 sine] ne D nec M ullu E exitio exexcitoF 3 nauitas 4 potueritd inueniri M (ni s. I.) quae de A G macabeorum A cumcmorauit A commemoraui M facta] peccat*7\'\',<wt.<< 7 profuisse. ut si M 11 proprios hic M ad om. E 12 non om. A illa A 15 offeritur A 16 condepnatione/1 17 quibus] tibus A 19 pr. uel om. M 20 ipse eas E carne DFM 21 inseretE 22 duorum istorum E iustorum C 23 peccassetA 24carne»B carne OM 25 seu] ucl E constet E 26 pa remissione M indigeant om. BG 27 traxisse B contradixisse C peccato A a uoce nec inc. cap. XII b )
315
paruulorum sine baptismate moriturorum a iusto deo in carnem peccatricem relegari atque damnari, quas praesciuit, si ad aetatem peruenissent. in qua libero uterentur arbitrio, male fuisse uicturas. hoc namque nec iste ausus est dicere in tantis angustiis constitutus, immo etiam contra istam uanitatem iam satis manifeste ac breuiter est locutus, ubi ait \'iniustum deum futurum fuisse, si non perfectis propriae uoluntatis operibus uellet hominem iudicare non natum\'. hoc enim respondit. cum tractaret quaestionem aduersus cos qui dicunt: \'cur deus hominem faciebat, quem utpote praescius sciebat futurum non bonum?\'non natum enim iudicaret, si propterea creare noluisset, quia non bonum futurum esse praescisset. et utique, sicut et huic uisum est, de perfectis eius operibus debuisset hominem indicare, non de praecognitis nec fieri aliquando permissis. nam si peccata, quae si homo uiueret commissurus esset. etiam non commissa damnantur in mortuo, nullum beneficium conlatum est illi, qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, quando quidem iudicabitur secundum eam, quae in illo fuerat futura, malitiam, non secundum eam, quae in illo inuenta est, innocentiam et de nullo mortuo baptizato poterit esse securitas, quia et post baptismum non qualitercumque peccare, uerum etiam apostatare homines possunt. quid? si ergo qui baptizatus hinc raptus est, apostata erat futurus, si uiueret, nullumne illi beneficium putabimus esse conlatum, quod raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, et propter dei praescientiam non sicut fidele membrum Christi, sed sicut apostatam iudicandum esse censebimus? quanto enim melius, si peccata nondum facta, nondum cogitata, sed praecognita et futura puniuntur, proicerentur illi duo de paradiso ante peceatum, ne
[*]( 6 Vinc. Victor 9 Vinc. Victor 16. 24 Sap. 4, 11 ) [*]( 1 mortuorum E 2 religari codd. praet. D, qui ligari exhibet si ad bis pon. M 3 mali C 4iustcC 6 loquutus ACF fuisse futurum E esse futurum b 9 aduersus] adsus A quur (suepissime) ABC 10 utpute AFml natum] tantum E 11 creature M uoluisset D 12 pressisset A alt. et om. E 14aU.si]sitA 18 meam C fuerat—illo om.E 19 futurā BDGM fut. malitia b meam C 20 innoccutia Db 21 pos.M 23 est raptus E 24putabamus BCFml putauimus DM est] esset HG 26 post praesc. erp. tuamC 27 iudicanda .4 28 cogitata ex cognita C ) 316
in loco tam sancto et beatifico peccaretur! quid quod ipsa exinanitur omnino praescientia, si quod praescitur non erit? quomodo enim recte dicitur praesciri futurum, quod non est futurum ? quomodo ergo puniuntur peccata, quae nulla sunt, id est quae nec uita ista nondum incipiente commissa sunt ante carnem nec morte praeueniente post carnem?