De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Inueniat ergo, si potest, iste quid dicat, cum ab illo quaeritur, quid meruerit anima sine ullo peccato uel originali uel proprio sic ad subeundum alienum peccatum originale damnari, ut non ab illo ualeat liberari, et uideat quid eligat c duobus, utrum dicat etiam eas animas morientium paruulorum, quae hinc sine lauacro regenerationis abscedunt et pro quibus nullum sacrificium corporis dominici offertur, a nexu peccati originalis absolui, cum apostolus doceat ex uno ire omnes in condemnationem, quibus utique non subucnit gratia, ut per unum eruantur in redemptionem, an dicat animas non habentes ullum uel proprium uel originale peccatum et omni modo innocentes, simplices, puras a iusto deo, cum eas ipse non liberandas carni inserit peccatrici, aeterna damnatione puniri.