De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed etiamsi hoc isti concedatur, quod salua fide catholica et ecclesiastica regula nulla ratione conceditur. ut pro non baptizatis cuiuslibet aetatis hominibus offeratur sacrificium corporis et sanguinis Christi, tamquam per huiusmodi pietatem suorum ad regnum caelorum quo perueniant adiuuentur, quid responsurus est de tot milibus infantum, qui nascuntur ex impiis nec in manus piorum aliqua uel diuina uel humana miseratione perueniunt et de ista uita in illa tenerrima aetate sine lauacro regenerationis abscedunt? dicat, si potest, unde istae animae sic peccatrices fieri meruerunt, ut a peccato saltem nec postea liberentur. si enim quaeram, quare damnari mereantur, si non baptizantur, recte mihi respondetur: \'propter originale peccatum\'; item si quaeram, unde traxerint originale peccatum. iste respondebit: \'I\'X carne utique peccatrice\'. si ergo quaeram, unde damnari meruerint in peccatricem carnem, quae nihil mali fecerant ante carnem — hic inueniat quid respondeat , et sic damnari ad alienorum peccatorum subeunda contagia, ut nec baptisma regeneret male generatos nee sacrificia expient inquinatos —ibi enim et de talibus hii paruuli nati sunt siue adhuc usque nascuntur, ut, eis nullo tali possit adiutorio subueniri —, hic certe omnis argumentatio deficit. non enim quaerimus, unde animae damnari meruerint post carnis consortium peccatricis, sed qua. rimus, unde animae damnari meruerint ad subeundum carnis consortium peccatricis nullum peccatum habentes ante carnis consortium peccatricis. non est, ut dicatur: \'nihil eis offuit alieni peccati paulisper communicata contagio, quibus in dei praescientia fuerat parata redemptio\'. de\' his enim nunc loquimur, quibus ante baptismum de corpore exeuntibus redemptio nulla succurrit. non est, ut dicatur: \'eas, quas baptisma non abluit, sacrificia pro eis crebra mundabunt, quod praesciens [*]( 25 Vinc. Vietor 29 Vinc. Victor 30 cf. pag. 310. 29 sq. ) [*](1 ista C 2 concedatur M 5 pietatc A perueniunt F 6 infantium B 7 manibus DG 9 iste C 10 metuerint A saltim AEFml 12 responditnr 14 sensum uerborum si ergo ... deficit, quae usque adhuc sine se wu edebantur, recta interpunctione Engdbrecht ex\'ricauit 15 peccatricem carne F qui b 17 subcunde.M 19 hii ACE hi*B 20 subueni G certejergoC 21 defecit A 22 sed—peccatricis otn. DG 25 peccatrici A peccatriris.M (iris s. 1.) ei M 26 comunio. Ita M 27 nunc om. A )