De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
De fratre autem sanctae Perpetuae Dinocrate nec scriptura ipsa canonica est nec illa sic scripsit uel quicumque illud scripsit, ut illum puerum, qui septennis mortuus fuit, sine baptismo diceret fuisse defunctum, pro quo illa imminente martyrio creditur exaudita, ut a poenis transferretur ad requiem. nam illius aetatis pueri et mentiri et uerum loqui et confiteri et negare iam possunt. et ideo cum baptizantur, iam et symbolum reddunt et ipsi pro se ad interrogata respondent. quis igitur scit, utrum puer ille post baptismum persecutionis tem-\' pore a patre impio per idololatriam fuerit alienatus a Christo, propter quod in damnationem mortuus ierit nec inde nisi pro Christo moriturae sororis precibus donatus exierit? [*]( 12 cf. Aug. De hacresibus cap. 88 (XLII 48 M) 30 cf. Rom. 5,16 ) [*](1 uiuentem C 2 hunc A 3 inquit C(exp.m1) 6 nquoniam C 8 praesciebatur E 12 haeresis ACE 13 quod M 15 con cufiteamnr A 18 est C peoto A 19 innectant M eum] enim M 21 sic om. M 22 fucrit A est E fuerat d 23 qua M 24 transferetur BCFmlM 26 iam et] etiam E simbulum A simbolum BCGM 28 sit D 29 idolatriam D 30 mortis BCFO,b in lexhi inde nisi pro] indenis in C )