Proinde, quia ego respondi et, quantum potui, probaui ea, quae scripta sunt in libris sanctis de peccatoribus et de iustis non ad diuersitatem naturarum, sed ad distinctionem meritorum pertinere, in quibus meritis non necessitatem natura facit, sed uoluntas culpam, responde tu ad illud, quod iam interrogaui: si deo nocere nihil poterat, quare partem suam, [*](1 nolunt b 6 unde ante merita om. b 8 apocrifis TSH 9 graui* ores PSRb 12 cum uiceris S scriptis M leuitico R Lenticio b 14 obstentatio R 16 ex om. b est om. T 17 (et 18, 21, 23 i seditionera R 18 dicit b 24 temptatorem PR 30 ad om. R 53* )
834
substantiam suam, hoc quod ipse est, polluendam et. ligandam daemonibus miscuerit, quod in nulla diuina scriptura canonica potueris inuenire; si autem nocere ei poterat, non deum incorruptibilem colitis, de quo apostolus dicit: regi autem saeculorum inmortali, inuisibili, incorruptibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum. denique item dicit: deus habitat lucem inaccessibilem. numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus scriptum est: accedite ad eum et inluminamini? numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt? sed quia non ad eam potest accedere, nisi cui deus ipse donauerit. ut accedat, ideo per se ipsam inaccessibilis est. nemo enim potest ad eam accedere, quem deus noluerit, ut accedat; cui autem donauerit, ipse accedet. quomodo ergo poterat illa gens tenebrarum ad habitationem dei accedere, ubi est inaccessibilis lux, quo non accedit, nisi cui deus donauerit? aut si donum acceperat a deo, ut accederet, ad expugnandum regnum dei non daret et non timeret. si autem donum tale non dederat, ut posset accedere, securus in suo regno erat habitans inaccessibilem lucem, quid poterat de tenebrarum gente metuere, ut ei misceret partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est. ligandam, premendam. contaminandam, ubi non solum miserabiliter teneretur, sed etiam turpiter purgaretur? ut enim purgetur inde, dicitis — quod audire nefas est, sed ad uos confundendos et forte saluandos tacere non possumus — ut purgetur inde pars dei, dicitis in naue lucis, quam solem appellatis, facientes iniuriam creatori solis et ipsi soli, quem sic dicitis factum, ubi tanta turpitudo celebretur; dicitis enim
[*](41 Tim. 1, 17 7 1 Tim. 6, 16 9 Ps. 38, 6 10 Matth. 5, 8 3 poterat ei R 4 dicit apostolus P 7 dicitur Pllb nunquid TPSJRb 9 numquid-dicitur om. b 10 ante beati legitur et illud b 13 enim om. b ad eam (eum b) potest Pb 16 accedere ad habitationem dei PSRb 17 donauerat b 18 acceperit b pugnandfl b 20 accedere J adde R regno suo b 21 quod b 22 sasstantiam 22 25 nefas est audire b 27 in nauej ignaue T ignaue R ) 835
. illic positum deum uirtutes suas conuertere in masculos ad inritandum concupiscentias daemonum feminarum et eosdem rursus conuertere in feminas ad inritandum concupiscentias daemonum masculorum. ut cum daemoniis iniciunt libidinem accensis in formas confictas a deo, relaxentur membra eorum, et sic euadat pars dei, quae ibi fuerit colligata. hoc tantum obprobrium, hoc tantum sacrilegium credere ausi estis et praedicare non dubitatis. haec sunt media doctrinae uestrae. finis uero quis est ? quis, nisi quia non potuit deus totum purgare ? et quia non potuit, facturum eum dicitis uelut tectorium genti tenebrarum, ut ibi in aeternum damnetur, quod purgari non potuit et nihil sua sponte commisit. ita fit, ut deus uester. non uerus, sed fictus, non alicubi constitutus, sed in corde uestro imaginatus, partem suam misceat infeliciter, purget turpiter, damnet crudeliter. ad haec ergo responde et incipe ab illo, quod dixi: quare deus miscuit istam partem suam, cui nihil nocere poterat? aut si potuit, quomodo sit incorruptibilis.
FEL. dixit: Crudelem adseritis Manichaeum haec dicentem; de Christo quid dicimus, qui dixit: ite in ignem aeternum?
AUG, dixit: Peccatoribus hoc dixit.
FEL. dixit: Isti peccatores quare non purgati sunt?
AU6. dixit: Quia noluerunt.
FEL. dixit: Quia noluerunt. hoc dixisti? .
AUG. dixit: Hoc dixi, quia noluerunt.
FEL. dixit: Quare noluerunt? est, qui non uult curari? est, qui non uult purgari ? est, qui non uult inluminari ? quia infirmus est, qui non uult ad sanitatem uenire? si crudele est, quod Manichaeus dicit, quia aliqua pars dei, quae se [*]( 20 Matth. 25, 41 ) [*]( 2 coucopiscentiam P 4 coniciunt R 5 accensis ed. Maur.: accensi lib. b 6 fuerat b 7 opprobrium TSltb 10 eum] unde b 14 ymaginatus R 15 hoc b 17 noceri PR 19 haec] hoc PRb 29 sanitatem] salutem PR 80 dixit .PSRb )
836
purgare non potuit. in globo ligata est, hoc crudele non est, ut Christus, qui dixit: ego propter peccatores ueni, modo ad ignem aeternum illos mittat, cuius nomen portauerunt? sed mandata, credo, non potuerunt conplere. si hoc crudele est. crudelius est et illud; si illud crudelius est, quia deus illos non potuit purgare et globo ligauit, et id crudelius uidetur esse, quod Christus non potuit purgare, ad ignem aeternum mittere. hoc mihi sanctitas tua exponat de ipsa crudelitate.
AUG. dixit: Si ea, quae iam dixi, uel intellexisses uel te intellegere fatereris — fortassis enim non habendo quod dicas finxisti te non intellegere, quod apertum est — ista non diceres. iam enim diximus et probauimus per diuinas scripturas esse liberum arbitrium; deum autem liberi arbitrii iustum iudicem, remuneratorem fidelium eique se subicientium et uolentium se sanari, damna.torem autem superborum et inpiorum. quia ergo ad peccatores sanandos uenit, sanat utique peccata confessos, sanat paenitentes; neminem autem paenitet, cum alius peccauit, sed si est paenitentia iusta et uerax, unde et ipse dominus dicit: non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. ipsa paenitentia indicat non alienae esse naturae, sed uoluntatis nostrae, si quid forte peccamus. nam si alio peccante alium paenitet, non est ista prudens, sed insana paenitentia. secundum uos autem nulla peccata sunt. gens enim tenebrarum non peccat, quia suam naturam facit; natura lucis non peccat, quia quod facit, facere cogitur. nullum ergo inuenis peccatum, quod damnet deus, nullum inuenis peccatum, quod paenitentia possit sanari. si. autem paenitentia est, et culpa est; si culpa est, et uoluntas est; si uoluntas est in peccando. natura non est, quae cogat. sed si quid infirmitatis patiuntur, qui non possunt inplere, quod uolunt — unde apostolus dicit: uideo aliam legem [*]( 19 Mattfa. 9, 13 31 Eora. 7, 23 ) [*]( 3 illum ignem R 9 intelligisses R 10 fateris R quid b 11 alt. non] uero R 13 antem esse P iudicem iustum PR 15 se om. b 18 tamS aliud R 22 peccauimus b )
837
in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in legem peccati, quae est in membris meis — manifestum est hoc uenisse de traduce primi peccati Adam et de consuetudine mala. nam hodieque libera uoluntate faciunt homines consuetudinem, quam cum fecerint, facile superare non possunt; ipsi ergo sibi de se ipsis fecerunt, quod contra eos lex habitet in membris eorum. sed qui concipiunt timorem dei et per liberum arbitrium subdunt se sanandos optimo medico et sicut bono curatori. ita et misericordi creatori, per humilitatem confessionis et paenitentiae sanantur. superbi uero dicentes se iustos aut dicendo, quia non peccant ipsi, sed aliud in illis peccat et alia natura de illis peccat, per ipsam superbiam suam et insanabiles fiunt et experiuntur iustum iudicium dei, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. non est ergo indignum, ut deus dicat: ite in ignem aeternum eis, qui eius misericordiam per liberum arbitrium respuerunt, et dicat: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum eis, qui per liberum arbitrium fidem eius susceperunt, peccata sua confessi sunt, paenitentiam egerunt, displicuerunt sibi, quales fuerunt et quales per eum facti sunt, illi placuerunt. tu ergo iam ad hoc, quod interrogaui, responde — sed impetrem a te, ne moras superfluas faciamus —: si deo nocere nihil poterat, quare huc nos misit ? si nocere poterat, non est incorruptibilis deus.