Contra Felicem

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

FEL. dixit: Si deo nocere nihil poterat, quare huc misit filium suum ?-

AUG. dixit: Uide, quemadmodum semper interrogas et ad interrogata respondere non uis. audi, quod interrogasti, memento tamen te ad ea, quae dico, non respondere, me autem [*]( 16 cf. lac. 4, 6 16 Matth. 25, 41 aqq. ) [*]( 2 lege PSRb 4 hodie PSb 6 ergo] igitUr PB 7 eontraria eoe b (in marg. at cfitraria ret) 11 sanandos B 16 deus om. R 18 patrn mei om. Pb 24 misit nos R nos b (a* filium suum, nocere mn. PM 26 filiam saam misit PSKb 29 et quod P )

838
respondere. deo nocere nihil potest; sed filium suum misit, ut carne indueretur et hominibus adpareret, peccatores sanaret, in ipsa carne pateretur pro nobis, quam sumpsit ex nobis. in sua quippe natura pati nihil poterat, quia in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. in hac natura, quia deus erat uerbum, pati nihil ille poterat. ut autem pati pro nobis posset, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. uerbum caro factum est adsumendo carnem, non mutatum in carnem; adsumpsit enim humanitatem, non amisit diuinitatem. itaque idem deus et idem homo in natura dei aequalis patri, in natura hominis. factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat, non quod erat. non est ergo passio Christi ex indigentia, sed ex misericordia. praebuit enim exemplum patientiae nobis de nobis, id est homini de homine, carni de carne; non tamen in illa carne ipse deterior factus, sed caro in illo melior facta est. pars uero dei uestri nulla carne adsumpta — non enim erat in gente tenebrarum, pro quo pateretur — descendit, ut teneretur, ligaretur, pollueretur et turpius . quam ligabatur purgaretur. iam enim de purgatione eius dixi. haec omnia quanto indigniora sunt, tanto utique faciliora ad intellegendum, quoniam in naturam dei ista non cadunt. et absit a pio animo et fideli talia de deo credere, deo bono, deo uero, qualia uos creditis, non quem inuenistis, sed quem finxistis. responde iam nunc: si deo nocere nihil poterat, pura illa substantia ipsius nulla carne adsumpta in se passura, si quid passura erat, non in carne quam non susceperat, quare huc missa est secundum uestra uaniloquia?

FEL. dixit: Si nihil poterat noceri deo a parte aduersa et Christo nihil poterat noceri ab aduersa natura, ad quam [*]( 4 Ioh. 1, 1 sqq. ) [*]( 2 apareret R 14 ergo om. b 18 uestri nulla] nostri in illa B 19 qua b 20 ligabatur] significabatur R 22 quanta P 28 natura T 24 et] atque Pb 28 non post quam om. SPRb 30 nocere B 31 anersa b )

839
uenit Christus, ut eam liberaret? quia, ut dicis, propter libertatem nostram uenit. ergo in captiuitate fuimus. si in captiuitate tenebamur et propterea Christus uenit, ut nos liberaret, de captiuitate, qui nos tenebat, extraneus a deo erat aut uirtus dei. si dei uirtus erat, qui nos tenebat, utquid Christum mittebat ille, qui nos tenebat? si in ipsius arbitrio erat, quando uellet dimittere, utquid Christus crucifigitur? neminem ergo latet Christum crucifixum. quid illum crucifixerunt ? si dei uirtus est, nihil nobis nocebat. si dei uirtus erat, non fuimus capti apud illum, sed quasi nos cum nostro principe, quasi filius cum parentibus, non autem Romani cum barbaris. non oportebat ergo, quia cum uirtute dei constituti eramus, deum filium suum mittere, ut dicatur, quia liberator noster uenit. si paret ergo nos cum uirtute dei constitutos esse, apostolus dixit: Christus nos liberauit de maledicto legis, quia scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno. hoc enim apostolus dicit. si iste, qui male dicit omnes, qui pendent in ligno, dei uirtus est — Christus enim pependit in ligno et apostoli ipsius omnes, qui addicti sunt pro ipsius praecepto — quis est iste ergo, qui maledicit omnem, qui pendet in ligno?