Contra Felicem

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Audi ergo iam, quemadmodum Manichaeus ipse tam peruersus, tam superbus, ut aliam introducens naturam ae aequalem deo faceret. deum ad se ipsum deponeret, confessus sit tamen esse liberum arbitrium. in Thesauro uestro, cui tale nomen ad decipiendos homines indidistis, certe sic loquitur, quod et tu ipse cognoscis: hi uero, qui neglegentia sua a labe praedictorum spirituum purgari se minime permiserint mandatisque diuinis ex integro parum obtemperauerint legemque sibi a suo liberatore datam seruare plenius noluerint neque ut decebat sese gubernauerint et cetera. uides in his uerbis confirmatum esse etiam a nesciente quid loqueretur liberum arbitrium. qui enim seruare legem non uult, in potestate est eius, si uelit. non enim dixit: non potuerint sed: noluerint. hoc certe quod nolunt seruare legem, non a gente tenebrarum coguntur; [*](4 ipsa mala R 5 habeant R 7 atque] et b 8 quodque seripsx: quoque T om. PSRb 9 ipsa b 13 quod b 16 est om. b 20 tameny tantum R 22 hii PH 24 permiserunt R et mandatis b 26 suo] deo b 26 plenius seruare b 29 eius est PB. )

833
si enim coguntur, non nolunt, sed non possunt; si autem nolunt, non utique coguntur, ut non faciant, sed uoluntate sua nolunt. hoc ergo, quod in eorum uoluntate est, ut nolint, peccatum est certe sine aliqua necessitate gentis tenebrarum; hoc agnosce esse peccatum sine necessitate gentis tenebrarum. et inde uides, unde ueniant omnes culpae, unde merita culparum, unde distributiones poenarum.

Habetis etiam hoc in scripturis apocryphis, quas canon quidem catholicus non admittit, uobis autem tanto gratiores sunt, quanto a catholico canone secluduntur. aliquid etiam inde commemorem, cuius ego auctoritate non teneor, sed tu conuinceris. in Actibus conscriptis a Leutio, quos tamquam actus apostolorum scribit, habes ita positum: etenim speciosa figmenta et ostentatio simulata et coactio uisibilium nec quidem ex propria natura procedunt, sed ex eo homine, qui per se ipsum deterior factus est per seductionem. uide quemadmodum hic et per se ipsum\' dixit et per seductionem\'. fuit enim seductor hominis diabolus, non natura peccator, sed prior uoluntate peccator. sed quia erat in hominis potestate seductori non consentire, ideo positum est et per se ipsum\' et per seductionem\', ut in eo, quod positum est per se ipsum\', liberum arbitrium, in eo uero, quod positum est per seductionem\' intellegas diabolum, non obpressorem inuiti, sed tentatorem uolentis.