AUG. dixit: Scripturas sanctas. quas non intellegendo longe a ueritate aberratis, commemorare uoluisti, uelut ex eis patrocinium adhibens uaniloquiis uestris. inter omnia tamen, quae partim sicut uere scripta sunt, partim aliter quam scripta sunt commemorasti, nusquam ostendere potuisti, quia deus regnis suis hostilem naturam inminentem repellere uolens, ut habeat quietem, partem suam, quae hoc est quod ipse, naturae [*]( 5 Rora. 8, 7 10 II Cor. 4, 4 13 II Cor. 12, 7 aqq. ) [*]( 1 mittent b 5 dampnat B damnauit b et panloa B 10 paulus. dixit B 11 fidelium B contemplanda b 12 ymago B 18 tneae om. B 14 sathana PR colaphizet Sb quod] quod ter Sb 17 quod Tb 18 hec b 19 pngnanit b 24 a neritate longe Pb 20 quae mn. b 29 quietam b )
831
contrariae daemonum miscens, colligari ab eis et contaminari fecerit. hoc autem est, quod uobis obicitur. unde quid respondeas non inueniendo commemorasti diuinarum scripturarum capitula, ubi de peccatoribus dictum est, quia non pertinent ad beatam uitam, quam bonis et fidelibus donat deus, et has uelut duas naturas accipi uoluisti secundum deliramenta Manichaei. ueritas autem dicit omnia ista, quae uidemus et quae non uidemus, quae naturaliter subsistunt, a deo facta esse; in quibus rationalem creaturam etiam ipsam factam siue m angelis siue in hominibus accepisse liberum arbitrium: quo libero arbitrio si deo seruire uellet, secundum uoluntatem ac legem dei haberet apud eum aeternam felicitatem; si autem legi eius subdi noluisset, sed potestate sua usa contra eius fecisset imperium, secundum eius iustitiam poenae debitae subiaceret. haec omnipotentia dei in creandis omnibus, haec iustitia in remunerandis peccatoribus. ecce autem liberum arbitrium, atque inde quemque peccare, si uelit, non peccare, si nolit, non solum in diuinis scripturis, quas non intellegitis, sed etiam in uerbis ipsius Manichaei uestri probo. circumclusus enim uidet potentiam ueritatis, contra quam conatus fuerat aliam naturam, quam non fecit deus, inducere contra deum non solida ueritate, sed inani phantasmate; tamen ad confitendum uerum de libero arbitrio plus in eo ualuit natura humana, in qua eum deus effecit, quam fabula sacrilega, quam sibi ipse confinxit.
Audi ergo de libero arbitrio primo ipsum dominum, ubi duas arbores commemorat, quarum mentionem ipse fecisti, audi dicentem: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum. cum ergo dicit "aut hoc facite aut illud [*](28 Matth. 12. 33 ) [*]( 3 scriptnrarum om. R 9 rationabilem PM et ipsam rationale creatari facti 6 11 aellet] ul\'u\'t R 13 sed om. b 15 hominibus b 17 peccare quemque SRb 19 probo] tibi probo P 22 solita B fantasmate TSPR tantum R 23 plus ualuit in eo b 25 ipse sibi b 26 ipsam primo R 30 illud] id R ) [*]( XXV. Aag. seet. 6 (pan 8). ) [*]( 58 )
832
facite," potestatem indicat. non naturam. nemo enim nisi deus facere arborem potest; sed habet unusquisque in uoluntate aut eligere, quae bona sunt, et esse arbor bona. aut eligere, quae mala sunt, et esse arbor mala, non quia mala ipsa. quae eliguntur, aliquam habent in se ipsis substantiam, sed quia deus omnia, quae condidit. gradibus suis eondidit generibusque distinxit, caelestia atque terrena, inmortalia atque mortalia et omnia bona in suo quodque genere condidit, animam habentem liberum arbitrium sub se ipso et supra cetera collocauit: ut si seruiret superiori, dominaretur inferiori; si autem offenderet superiorem, poenam ex inferiore sentiret. hoc ergo dominus dicens. aut facite illud aut facite illud\' ostendit esse in potestate quid facerent, ipse securus et certus in se tamquam deus, et quia si bonum eligerent, praemium eius acciperent, si malum eligerent, poenam eius sentirent; semper autem ille iustus est aut remunerator aut damnator.