Contra Felicem

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Cum uentum esset ad diem praestitutum, id est ad pridie iduum Decembrium, res sic agi coepit in ecclesia Pacis.

AUGUSTINUS episcopus ecclesiae catholicae Hipponiregiensium regionum dixit: Pridem cum sermonem haberemus, di-. lationem te petiisse meministi, cum ad ea, quae interrogaueram in praesenti respondere non posses. si ergo tam lato temporis spatio, post diem scilicet quintum, aliquid excogitasti, responde. hoc enim tunc interrogaueram: si deo nocere nihil poterat, quare bellum gessit cum gente quam dicitis tenebrarum, in quo bello naturae daemonum misceret substantiam suam, quae hoc est, quod ipse, sicut iam interrogatus dixisti? si autem nocere ei poterat, non incorruptibilem deum colitis, qualem ueritas et apostolica doctrina testatur.

FELIX dixit: Ei quo a sanctitate tua recessi, ut ad diem constitutum reuersus essem, ut responderem tuae interrogationi, quaecumque uelles interrogare, uentum est ad diem . et quia nullam scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt redditae, unde me instruere possem — nullus enim ad certamen exit, nisi prius meditatus fuerit et nullus litigator potest sine suis chartis litigare — similiter et ego sine mea scriptura respondere non possum.

AUG. dixit: Istam tergiuersationem tanto dierum spatio [*]( 1 catholica eccilq b ipponiregiensis PTS ypponi regicnsis B 2 biisR 4 EXPLICIT LIBER PRIMUS SCI AVG CONTRA FELICEM MANICHEUM INCIPIT SCDS Tl) fol. 90. S Incipit liber secundns fol. 4 b i2 8 Augustinasj aagastinus dixit R ippone TPSB 9 pridĮê S prime TJt 10 petisse PR 12 spacio P 17 ei nocere b 18 doctrina apoat. b 20 interrogationi tuae P 24 meditatos scripsi: nrilitatus TSPJRb 25 cartis T potest litigare PR 27 spacio T )

828
cogitasti, quae te in causa perdita et errore sacrilego quid respondeas non habentem adiuuare nihil poterit. notum est enim omnibus, qui aderant, quos etiam nunc adesse uideo, te dierum tantum dilationem petisse, debuisse autem petere etiam codices, quando dilationem petisti, si his te putabas instrui posse ad respondendum; quod non fecisti. noui te petisse codices non quidem ad instructionem inspiciendos, uerum hoc longe, antequam peteres dilationem; cum uero dilationem petisti, codicum tibi reddendorum et inspiciendorum, ut esse posses instructior, nullam fecisti mentionem.

FEL. dixit: Modo peto, codices reddantur mihi, et uenio ad certamen post biduum; et si uictus fuero, quod deliberaueris, subeo.

AUG. dixit: Rudem te in ista scelerata secta non esse puto, quod et fateris. non te autem habere, quod respondeas, etsi tu non fatearis, omnis homo iam uidet. sed quia codices tuos. repetis, qui sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis dicis te instructum uenire posse post biduum, illud, quod iam constat, obiectis quaestionibus te respondere non potuisse recole.

Tolle autem codices tuos, et dic, quid inde uelis tibi proferri, quod modo inspicias et respondeas.

FEL. dixit: Omnes scripturas, quae mihi sublatae sunt. ista enim epistula Fundamenti est, quod et sanctitas tua bene scit, quod et ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et finem. ipsa legatur, et quicquid malum obicitur legi meae, probetur . et nego illam, si probata fuerint illa crimina, quae obiciuntur legi meae.

AUG. dixit: Quoniam fateris hanc esse epistulam, ubi doctrinae uestrae initium, medium et finis continetur, hoc initium quam sit sacrilegum, ubi deum dicitis pugnasse contra gentem [*]( 4 tanti b autem] ante B 5 hiis P 6 noui] nam PflSSRb 8 anteqaam] aliqfli B 14 sceleratissima R 16 tu om. b iam omnis homo R 18 quod om. PRb 19 obiectisqua P 20 recolere TPRb 21 tibi ueliB b 23 mihi] sibi Ji 25 ego om. b et ipaa B insciom P 28 meaeJ nrg PB )

829
tenebrarum et miscuisse naturae daemonum polluendam et ligandam partem suam, quae hoc est quod ipse, tam sacrilegum est, ut ferri ab audientibus uix possit. hoc obicitur primo sectae uestrae — siue initium hoc uoces, siue medium, siue finem, non ualde id curo; hoc tamen de hac epistula, quam fateris esse Manichaei, lectum esse non negas — hoc uobis obicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia ueniamus. unde iterum interrogo: si deum incorruptibilem colitis, quid ei nocere poterat nescio quae gens aduersa, quam fingitis ? si nihil ei nocere poterat, nulla fuit causa, quare partem suam naturae daemonum commisceret; si autem nocere ei poterat,. non deum incorruptibilem colitis.

FEL. dixit: Manichaeus dicit duas esse naturas et modo inde culpatur, quia dixit duas esse, bonam et malam. Christus in euangelio duas dicit esse arbores: arbor bona numquam facit fructum malum, et arbor mala numquam facit fructum bonum. ecce duas naturas. deinde in euangelio scriptum est: nonne bonum semen seminasti in agro? unde adparuerunt zizania? hoc inimicus fecit. iste\' inimicus si non est extraneus a deo, probetur mihi; si ad deum pertinet inimicus iste, quale semen seminauit? item in euangelio scriptum est Christo dicente, quia in nouissimis temporibus thronum in medio saeculo ponet et mittet angelos suos in orientem et occidentem, septentrionem et meridianum et congregabit omnes gentes ante se et separabit illos, sicut pastor separat agnos ab haedis. et ut compendiue dicam, agnis dicet: ite in regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. haedis dicet, qui in sinistra parte sunt: recedite a me, qui operati estis iniquitatem; nomen enim meum habuistis, sed opera non fecistis; ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. [*]( 15 Matth. 7, 17 18 Matth. 13, 27 sq. 27 Matth. 2\\ 31 aqq. 2 litigandam li 3 uix post ferri b auditoribus P 7 obbicitur B 9 potuit b fingis B 10 causa fuit b 12 corruptibilem M 15 dicit duas b 17 fructunt nialum bonum B 18 nonne] nunquid b 34 meridiem b 28 edis P hedis TSR 29 iniquitatem om. JR )

830
qui sunt, qui nomen Christi habent et mittuntur in ignem aeternum cum diabolo et angelis eius, et ad quam partem pertinent isti, quibus Christus non permiscetur, et nomen eius portant? hoc enim Manichaeus dicit, quia quos Christus damnat, ipsius non sunt. nam Paulus apostolus dicit: prudentia carnis inimica est deo; legi enim dei non est subiecta nec enim potest. hoc Manichaeus dicit, quia quae inimica est deo, ad deum non pertinet; si autem ad deum pertinet, ipse sibi inimicum fecit; hoc Manichaeus non dicit. iterum Paulus dicit: deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium ad non contemplandam claritatem euangelii Christi, qui est imago dei. ipse Paulus iterum dicit: datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae. qui me colaphizat die ac nocte; propter quod dominum rogaui, ut discederet a me . et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate probatur. ecce quid apostolus dixit, ecce quid euangelista. cum Manichaeus hoc adserat, quia est extraneus a deo, qui contra deum bellauit — siue quia Christus crucifixus est, siue quia apostoli omnes propter dei mandatum — iste, qui eos crucifixit, cui mandatum dei non placet, hoc mihi dicat sanctitas tua, si ad deum pertinet.