Contra Felicem
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
AU6. dixit: Legamus ergo sequentia, uideamus, si deus iste, qui fundata habebat regna super lucidam et beatam terram, quae a nullo umquam moueri et concuti possunt, neminem timuit, sicut oportebat, ut neminem timeret, cuius regna sic fundata erant, ut a nullo aut moueri aut concuti possent. et legit sequentia: iuxta uero unam partem ac latus inlustris illius ac sanctae terrae. et cum legeret, interrogauit: quod latus? dextrum aut sinistrum?
FEL. dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam et exponere, quod ibi non est; ipsa sibi interpres est. ego non possum dicere, ne forte incurram in peccatum.
AUG. dixit: Legatur ergo, quod sequitur. et cum legeret et uentum esset ad locum,. ubi habet: lucis uero beatissimae pater sciens labem magnam ac uastitatem, quae ex tenebris surgeret, aduersus sua sancta inpendere saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen obponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua extincta perpetua quies lucis incolis pararetur, Augustinus dixit: Nunc iam quia coeperunt apertae blasphemiae, si defendendas putas, dic, quid ista gens tenebrarum, quam uidetur deus timuisse, ne magna labes et uastitas ex tenebris in regna eius inruerent, nocere poterat [*]( 1 accipe R 6 potest alt. om. b 7 sed pr. om. b 16 unam uero PSRb M autj an b 22 legatur hoc ergo PSR ergo hoc b 27 numen] unura R 28 styrpem T 29 in occlis ppararetur P quoniam SR 82 irrueret PR potest R )
FEL. dixit: Et ego respondeo: si nihil contra deum est, secundum quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum regnum, pro qua causa Christus missus est, ut nos liberaret de laqueo mortis huius? cuius est iste laqueus et mors? si aduersarius nullus contra deum est, ut quid baptizati sumus ? ut quid eucharistia, ut quid christianitas, si contra deum nihil est?
AUG. dixit: Quia uideo te nolle respondere, quod te interrogo, et te interrogare, ut tibi respondeam, et hoc non recuso, dum tamen memineris, quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi interroganti respondere noluisti. sed quia me interrogasti, audi, quod interrogasti. nos quidem dicimus liberatorem Christum uenisse et a peccatis nostris dicimus nos liberari, quia nos non sumus de substantia dei geniti, sed per eius uerbum facti a deo. multum autem interest inter natum de substantia dei et factum a deo, quod non est de substantia dei. quicquid ergo fecit deus, potest esse mutabile; ipse autem deus non est mutabilis, quia non possunt aequari opera artifici et conditori. tu autem, qui paulo ante ad interrogationem meam dixisti, quia et pater, qui generauit ibi lucis filios, et aer et ipsa terra et ipsi filii una substantia sunt et aequalia sunt omnia, oportet, ut dicas mihi, huic substantiae utique incorruptibili quomodo poterat nocere gens tenebrarum. si enim poterat nocere ei, non erat natura incorruptibilis; si autem non poterat, nulla causa erat, quare proelium agitaret et illud numen, quod dicit, huc mitteret. [*]( 1 dixisti R dixita T\' 2 aut] ac B illi ergo B 8 ei] enim PBb an] aut B 4 de] e b 5 et ego] ego B dm̃] dictum B 6 dicit Bb 9 ut qui B 10 eucaristia P 12 ad id quod b te interrogo] interrogo PB 16 quid B nosj non R 17 nos dicimus B 20 de om. PB 23 antea PR SO numen] lumen B hue] ut B )
FEL. dixit: Dilationem peto, ut possim respondere.
AUG. dixit: Quando? cras intermissus sufficit?
FEL. dixit: Intermitte mihi tres dies, id est hodie et cras et perindie aut usque ad diem, qui est post dominicum, id est pridie idus Decembris.
AUG. dixit : Uideo te dilationem ad respondendum petisse; humanum est, ut concedatur tibi . sed si respondere non potueris ad praestitutum diem, quid fiet?
FEL. dixit: Ero uictus.
AUG. dixit: Quid? si fugeris.
FEL. dixit: Reus ero ciuitatis huius et ubique et legis meae.
AUG. dixit: Immo hoc dic: si fugero, sic habear, tamquam si anathemauero Manichaeum.
FEL. dixit: Hoc dicere non possum.
AUG. dixit: Ergo aperte nobis dic, quia fugere cogitas et nemo te tenet.
FEL. dixit: Non fugio.
AUG. dixit: Ut uideo, non uis quasi uictus abscedere; sed saltem hoc dic: si fugero. uictus sum.
FEL. dixit: Dixi.
AUG. dixit: Et unde adparebit te fugisse propter gesta?
FEL. dixit: lube, ut quem elegero, cum ipso sim.
AUG. dixit: Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus, qui ad cancellum stant.
,FEL. dixit: Sed cum illo, qui est in medio.
AUG. dixit: Sicut tibi elegisti, usque ad diem cam illo eris.
FEL. dixit: Etiam; et ego hoc consentio.
BONIFACIUS dixit: Praestabit Christus, ut si cum illo ueniam, christianus est. [*]( 1 cap. XX b dilectionem tuam peto P 4 periendie B 7 poteris R 8 praestitutam R 13 habear] hat B 14 anatheinatizauero Т2Pb 19 uictus om. R 24 istis pr$sentibus Pb 25 stent R 26 Etii et ego consentio; sed sqq. b 28 felix-consentio om. b 29 bonefacius PSR )
Augustinus episcopus ecclesiae catholicae Hipponeregiensium his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.
Felix christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.