Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Proinde siue de Christo siue de eius ecclesia siue de quacumque alia re, quae pertinet ad fidem uitamque uestram, non dicam nos nequaquam comparandi ei qui dixit: licet si nos, sed omnino quod secutus adiecit: si angelus de caelo uobis annuntiauerit praeterquam quod in scripturis legitimis et euangelicis accepistis, anathema sit. haec uobiscum et cum omnibus quos Christo lucrari cupimus actitantes atque inter cetera sanctam ecclesiam, quam in dei litteris promissam legimus et sicut promissa est in omnibus gentibus reddi cernimus, praedicantes ab his, quos ad eius pacificum gremium attrahi cupimus, pro actione gratiarum flammas meruimus odiorum, quasi nos eos in ea parte ligauerimus, pro qua non inueniunt quid loquantur, aut nos mandauerimus tanto ante prophetis et apostolis, ut in libris suis nulla testimonia ponerent, quibus pars Donati ecclesia Christi esse doceatur. et nos quidem, carissimi, cum falsa crimina audimus ab eis, quos offendimus praedicando eloquia ueritatis et erroris uaniloquia conuincendo, habemus, sicut [*]( 1 Gal. 6, 4-5 4 Rom. 14, 12-13 7 Gal. 6, 2-3 9 cf. Eph. 4, 2-3 12 cf. Matth. 12, 30 15 Gal. 1, 8-9 ) [*]( 2 semet] se v 3 bonus Om2 (passim) 9 ergo] ego Pml 15 fort. dicam (si) nos 18 legalibus PQv 22 iis v 28 kmi codd. 30 abemus Om1 )

169
nostis, abundantissimam consolationem. nam si in eis quibus me criminantur testimonium conscientiae meae non stat contra me in conspectu dei, quo nullus oculus mortalis intenditur, non solum contristari non debeo, uerum etiam debeo gaudere et exultare, quia merces mea multa est in caelis. neque enim intuendum est quam sit amarum, sed quam falsum quod audio et quam uerax pro cuius nomine hoc audio et cui dicitur: unguentum effusum est nomen tuum. et merito fragrat in omnibus gentibus, cuius odorem isti qui nobis maledicunt in una Africae particula conantur includere. cur itaque feramus indigne quod nos infamant, qui gloriae Christi sic detrahunt, quorum parti contentionique inimicum est quod de illius ad caelos ascensione et de nominis eius tamquam unguenti effusione tanto ante praedictum est: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua?

Haec et talia diuina testimonia nos aduersus humana uaniloquia proferentes ab inimicis gloriae Christi acerba obprobria sustinemus: dicant quod uolunt, dum ille nos exhortetur dicens: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum. beati eritis, cum uos persecuti fuerint et maledixerint nobis et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. quod ait superius propter iustitiam, hoc repetiuit quod ait postea propter me, quia factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur in domino glorietur. qui cum dicat: gaudete et exultate, merces enim uestra multa est in caelis, si, quod dictum est propter iustitiam et propter me in bona conscientia teneo, quisquis uolens detrahit famae meae, nolens addit [*](4 cf. Mattb. b, 12 8 Cant. 1, 2 14 Ps. 56, 12 19 Matth 5, 10-11 25 cf. I Cor. 1, 30-31 27 Matth. 5, 12 ) [*]( 1 abantissimam 0 ati abundissimam? si in] sin Oml 7 audio hoc Qml 8 fraglat codd. 13 ad] an Oml 15 gloriam tuam Pml 17 opprobria OQ 18 exortetur 0 25 sapientie Oml )

170
mercedi meae. neque enim me ille suo uerbo tantummodo edocuit et non etiam suo firmauit exemplo. sequere sanctarum scripturarum fidem: inuenies Christum resurrexisse a mortuis, ascendisse in caelum, sedere ad dexteram patris. sequere criminationes inimicorum: iam putabis eum de sepulcro furatum esse a discipulis. quid ergo nos, quantum ipse donat, defendentes domum eius ab inimicis eius aliud sperare debemus? si patrem familias Beelzebub uocauerunt, quanto magis domesticos eius! si ergo toleramus, et conregnabimus; si autem non aurem solam percutit iracundia criminantis, uerum etiam conscientiam mordet ueritas criminis, quid mihi prodest, si me continuis laudibus totus mundus attollat? ita nec malam conscientiam sanat laudantis praeconium nec bonam uulnerat conuiciantis opprobrium. nec sic tamen decipitur spes uestra quae in domino est, etiamsi forte in occulto tales sumus, quales nos putari cupit inimicus, quia non eam posuistis in nobis nec umquam hoc audistis a nobis. securi ergo estis, qualescumque nos simus, qui dicere didicistis: in domino sperans non mouebor et: in deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo et eis, qui uos ad hominum superborum terrenas altitudines seducere moliuntur, respondere nostis: in domino confido. quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem sicut passer?

Nec tantum uos, quibus in nobis ipsa Christi ueritas placet, quantumcumque per nos et ubicumque praedicatur, et quia eam quantulocumque nostrae linguae ministerio libenter auditis, etiam de nobis bene benigneque sentitis, securi estis, qualescumque nos simus, quia in illo spes uestra est quem uobis ex illius super uos misericordia praedicamus: uerum etiam quicumque nostra dispensatione etiam sacramentum sancti baptismi [*](8 Matth. 10, 25 9 II Tim. 2, 12 15 cf. Ps. 61, 8 19 Ps. 25, 1. 55, 11 22 Ps. 10, 2 ) [*]( 5 sepulchro PQ 8 familia belzebub Oml 10 cumregnabimns Oml 12 quod Pml 15 nostra Q 16 simus PQm2v 19 mouebor] infirmabor PQ domino Q 20 eis] ei Oml )

171
percepistis, eadem securitate gaudete, quoniam non in nobis, sed in Christo baptizati estis. non itaque nos, sed Christum induistis, nec uos interrogaui utrum ad me conuerteremini, sed ad deum uiuum, nec utrum in me crederetis, sed in patrem et filium et spiritum sanctum. quodsi ueraci animo respondistis, saluos uos fecit non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio, non conseruus, sed dominus, non praeco, sed iudex. neque enim uere, sicut Petilianus inconsiderate dixit, conscientia dantis uel quod addidit: conscientia (sancte) dantis attenditur quae abluat accipientis. cum enim hoc datur quod dei est, sanctum dat etiam non sancta conscientia. quae certe, siue sit sancta siue non sancta, ab accipiente inspici non potest; sed plane illud quod datur potest, quod cognitum ei qui semper est sanctus, per qualemlibet ministrum accipiatur, securissime accipitur. nisi enim sancta uerba essent ex cathedra Moysi, non diceret ueritas: quae dicunt facite. si autem ipsi qui uerba sancta dabant sancti essent, non diceret: quae faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. nullo quippe modo legitur uua de spinis, quia numquam de spinarum radicibus oritur; sed cum se spinosis saepibus palmes uitis implicuit, non ideo fructus qui illic pendet horretur, sed spina cauetur, uua decerpitur.

Itaque, ut saepe dixi et uehementer inculco, qualescumque nos simus, securi estis qui deum patrem et eius ecclesiam matrem habetis. quamuis enim simul haedi cum ouibus pascantur, non stabunt ad dexteram; quamuis simul palea cum tritico trituretur, non intrabit in horreum; quamuis simul pisces mali cum bonis intra retia dominica natent, non mittentur in uascula. nemo glorietur nec in homine bono, nemo bona dei fugiat nec in homine malo. [*]( 2 cf. Gal. 3, 27 5 cf. I Petro 3, 21 8 lib. 11,2. cf. pag. 176, 9 15 cf. Matth. 23, 2 16. 17 Matth. 28, 3 19 cf. Matth. 7, 16 ) [*]( 4 credideritis (h, 7 cumseruus 0 9 eancta Om2PQ 11 sanctum om. PQ 13 ei] ei esse Oml 15 accipiatur OPml 17 uera codd. dicerent Om1 29 pr. nemo enim Pml )

172