Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Haec uobis, christiani catholici fratres carissimi, pro negotio praesenti suffecerint. quae si catholica dilectione retinetis, cum sitis unus grex de uno pastore securus, non nimis curo, quod mihi uel congregali uestro uel certe cani uestro conuiciatur quilibet inimicus, dummodo me magis pro uestra quam pro mea defensione latrare compellat. qua tamen si opus esset ad causam, breuissima facillimaque uterer, totum scilicet uitae meae tempus, antequam perciperem baptismum Christi, quantum ad meas cupiditates erroresque attinet, cum omnibus improbans et detestans, ne in eius temporis defensione meam gloriam quaerere uiderer, non illius qui me per gratiam suam et a me ipso liberauit. unde illam uitam meam cum uituperari audio, quolibet animo id faciat qui hoc facit, non usque adeo sum ingratus ut doleam; quantum quippe ille accusat uitium meum, tantum ego laudo medicum meum. quid ergo iam de illis praeteritis atque abolitis malis meis defendendis laborem, de quibus Petilianus multa quidem falsa dixit, sed plura uera non dixit? de tempore autem uitae meae, quod est post baptismum, uobis quicumque me nostis superfluo loquor ex his, quae nota esse hominibus possunt; hi uero, qui me non nouerunt, non ita iniqui esse debent in me, ut magis de me credant Petiliano quam uobis. nam si laudanti amico credendum non est, nec inimico detrahenti. restant ea quae occulta sunt hominis, ubi sola conscientia testis est, quae testis esse apud homines non potest. in his me Petilianus Manicheum esse dicit, loquens de aliena conscientia; hoc ego me non esse dico, loquens de mea conscientia. eligite cui credatis. uerumtamen quoniam nec ista breui ac facili mea defensione opus est, ubi quaestio non de qualiscumque unius hominis merito, sed de sanctae ecclesiae ueritate uersatur, ad uos etiam mihi plura dicenda sunt, quicumque in parte Donati Petiliani quae in me scripsit maledicta legistis, quae ab illo [*]( 17. 25 cf. Petil. epist. II 24 cf. Rom. 2, 16. 15 ) [*]( 1 kwi PQ 6 qua] quia Pml 10 hominibus Oml 20 iis v 27 esse non Qml mea] me Pml 28 ueruntamen Oml 29 qualicumque PQ 31 quicunque Oml )

173
non audirem, si uestram perditionem contemnerem, si caritatis Christianae uiscera non haberem.

Quid ergo mirum si. cum grana de area dominica excussa simul cum terra et palea introrsum traho, iniuriam resilientis pulueris suffero uel, cum domini mei oues perditas diligenter inquiro, spinosarum linguarum uepribus laceror? obsecro uos, deponite paululum studia partium atque inter me et Petilianum cum aliqua aequitate iudicate. ego ecclesiae causam uolo ut noueritis, ille ut meam. ad quid aliud, nisi quia testibus mei?, quos in causa ecclesiae constanter adhibeo, non audet dicere ne credatis — prophetae sunt enim et apostoli et ipse prophetarum et apostolorum dominus Christus —, de me autem quidquid dicere uoluerit, homini aduersus hominem et uestro aduersus alienum facile creditis? et si quos uitae meae testes adhibuero, quid magnum est, ut dicat non eis esse credendum et hoc uobis cito persuadeat, praesertim quoniam quisquis pro me ullum uerbum fecerit inimicus parti Donati ac per hoc uester continuo deputabitur? regnat itaque Petilianus; quando in me quaelibet conuicia iaculatur, ei omnes acclamatis et plauditis. hanc sibi inuenit uincibilem causam, sed iudicibus uobis; nec testem nec argumentum requirit, cui hoc solum est probare quod dicit, quia ei quem maxime odistis copiosissime maledicit. nam quoniam diuinae scripturae testimonia cum pro ecclesia catholica tam densa et tam clara recitantur, uobis dolentibus remanet mutus, elegit materiam ubi uobis fauentibus loquatur et uictus. uerum si miliens tantum talia uel etiam sceleratiora dicat in me, mihi sat est ad rem quam nunc ago, quod, qualiscumque in ea sim, tamen ecclesia pro qua loquor inuicta est.

Homo sum enim de area Christi, palea si malus, granum si bonus. non est huius areae uentilabrum lingua [*](1 alt. si] sed Ov 3 grana] gratia Pml 11 credetis Prnl enim sunt Qv 16 quoniam] quando v 21 requireret Oml requiret 0m2v 26 si miliee Morelius similans OQ simulans Pv 27 tantum Morelim statum Ov statim PQ )

174
Petiliani, ac per hoc, quidquid in eius paleam mali etiam uere dixerit, nullo modo frumentis eius praeiudicat, quidquid autem in ipsa frumenta maledictorum calumniarumque iactauerit, fides eorum exercetur in terris, merces augetur in caelis. sanctis enim dei seruis sancteque deo militantibus non aduersus Petilianum atque huiusmodi carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates et rectores talium tenebrarum — quales sunt omnes aduersarii ueritatis, quibus utinam dicamus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino —, hanc ergo militiam militantibus seruis dei quaecumque ab inimicis conuicia criminosa dicuntur, quae apud maliuolos et temere credulos malam famam faciant, arma sinistra sunt; etiam his diabolus expugnatur. cum enim per bonam famam probamur, utrum nos in superbiam non extollamus, et per malam famam probamur, utrum inimicos eos ipsos a quibus nobis confingitur diligamus, per arma iustitiae dextra et sinistra diabolum uincimus. quae cum apostolus commemorasset dicens: per arma iustitiae dextra et sinistra, continuo tamquam exponens quid dixerit: per gloriam, inquit, et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam et cetera talia, gloriam scilicet et bonam famam numerans in armis dextris, in sinistris autem ignobilitatem et infamiam.

Si ergo sum dei seruus et miles non reprobus, quamlibet disertus conuiciator in me Petilianus existat, numquid moleste ferre debeo, quod mihi armorum sinistrorum faber sollertissimus procuratus est? opus est ut his in adiutorio domini mei peritissime* dimicem et eis illum feriam, contra quem inuisibiliter pugno, qui peruersissima et antiquissima astutia callide intendit et agit, ut propter haec Petilianum [*]( 6 cf. Eph. 6, 12 9 Eph. 5, 8 18. 19 II Cor. 6, 7—8 ) [*]( 1 ueri Oml dixerit uere Pml 2 nullo bis Oml eius om. Q 11 imicis Oml maleuolos v 12 tremere Pml 18 diabolus his P 16 configitur PQ dextera v 18 a dextra Om2P dextera v 22 dexteris v 26 quod] quia v 27 paratus v 29 peruersissime Pml 30 agit ut] agitur 0 )

175
oderim ac sic praeceptum Christi, quod ait: diligite inimi- CO8 uestros, implere non possim. quod a me auertat eius misericordia qui me dilexit et tradidit se pro me, ut pendens in cruce diceret: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, meque de Petiliano et talibus inimicis meis dicere doceret: \'domine, ignosce illis, quia nesciunt quid loquuntur).