Audite ergo, quicumque maledicta legistis quae in me iratior quam consideratior Petilianus euomuit. prius uos apostolicis uerbis alloquar, quae certe, qualiscumque ipse sim, uera sunt: sic nos existimet homo quasi [*](20 cf. Ps. 25, 8 22 cf. Ps. 83, 11 31 I Cor. 4, 1-3 ) [*]( 1 opprobriis - OQ 6 uerterentur Oml nee] ne P 11 quorumdam Qv 12 discretorum 0 15 desereres Pml 29 irascior (s del.) Q )
163
ministros Christi et dispensatores mysteriorum dei. \'hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inueniatur. mihi autem minimo est ut a uobis iudicer autab humano die; sed neque ego me ipsum iudico. iam quod sequitur etsi mihi non audeo coaptare, ut dicam: nihil enim mihi conscius sum, fidenter tamen in conspectu dei dico: nihil eorum, quibus Petilianus tempus uitae meae, posteaquam in Christo baptizatus sum, criminatus est, mihi conscius sum. nec tamen in hoc iustificatus sum; qui autem diiudicat me dominus est. itaque nolite ante tempus quicquam iudicare, donec ueniat dominus et illuminet abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo. haec autem, fratres, transfiguraui in me, ne supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. itaque nemo glorietur in homine; omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus uero dei. iterum dico: nemo glorietur in homine, saepius repeto: nemo glorietur in homine. si quid in nobis laudabile aduertitis, ad illius laudem referte, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum; desursum est enim, descendens a patre luminum, apud quem non est immutatio nec momenti obumbratio. quid enim habemus quod non accepimus? si autem accepimus, non gloriemur quasi non acceperimus. et in his omnibus, quaecumque in nobis bona nostis, imitatores nostri estote, si tamen nos Christi; si autem aliqua mala in nobis uel suspicamini uel creditis uel uidetis, retinete illud dominicum, quo securi eius ecclesiam non propter mala
[*]( 6 I Cor. 4, 4 9 I Cor. 4, 4-6 16 I Cor. 8, 21-28 21 lac. 1, 17 24 cf. I Cor. 4, 7 27 cf. I Cor. 4. 16 28 cf. Act. 25, 18 ) [*]( 1 ministeriorum PQml 3 minimo (slç JXotyioTov) Otnl minimum cet. v 4 diiudicer Om2v 7 conspectutu Oml horum PQ 8 xpo (sic) Q 14 tranafiguraui fratres Qml 17 omnia enim v 22 desursum, 4. I. ml uel super 0 ) [*](11* ) 164
hominum deseratis: quae dicimus facite, quae autem mala nos facere putatis aut nostis, nolite facere. non enim tempus est* purgandi me uobis, cum mea causa neglecta rem uobis salubrem commendare susceperim, ut nemo glorietur in homine; maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine. hoc praecepto dominico et apostolico retento atque seruato etiam me in mea causa, sicut inimicus existimari cupit, deficiente et oppresso uictrix erit causa cui seruio. si enim firmissime tenueritis quod exhortor et satago, maledictum esse omnem qui spem suam ponit in homine, ut nemo glorietur in homine, aream dominicam propter paleam, quae uel nunc uento superbiae percussa uolat uel ultima uentilatione separabitur, nullo modo deseretis nec domum magnam propter uasa facta in contumeliam refugietis nec propter malos pisces in litore separandos per disrupta retia exibitis nec propter haedos pastore diuisuro ad sinistram ponendos bona unitatis pascua relinquetis nec propter commixta zizania uos a tritici societate, cui caput est granum illud mortificatum et multiplicatum et quae per mundum simul usque ad messem crescit, nefaria discissione separabitis; ager est enim mundus, non Africa, messis finis saeculi, non tempus Donati.
Has certe similitudines euangelicas recognoscitis ad quid aliud datas, nisi ut nemo glorietur in homine et ne quis pro altero inflatus aduersus alterum diuidatur, dicens: ego sum Pauli, cum utique non Paulus crucifixus sit pro uobis nec in nomine Pauli, quanto minus in nomine Caeciliani uel cuiusquam nostrum baptizati sitis, ut discatis, quamdiu palea cum frumento trituratur, quamdiu pisces mali cum bonis [*]( 1 cf. Matth. 23, 8 4 I Cor. 8, 21 5 Hier. 17, 5 12 cf. Matth. 3, 12 14 cf. n Tim. 2, 20 15 cf. Matth. 13, 47-48 16 cf. Matth. 25, 32—33 18 cf. Matth. 13, 24-40 20 Mattb. 13, 38 21 ibid. 39 26 I Cor. 1, 12 cf. I Cor. 1, 13 ) [*]( 9 exortor 0 12 pr. uel om. PQ percusso Oml 15 dirapta PQ 16 edos 0 17 relinquati9 Oml 28 discitis 0 )
165
intra retia dominica natant, ante tempus uentilationis tolerare potius propter bonos commixtionem malorum quam uiolare propter malos caritatem bonorum. haec quippe commixtio non aeterna sed temporalis, nec spiritalis sed corporalis est. in qua non errabunt angeli, quando colligent malos de medio iustorum, et mittent in caminum ignis ardentis. nouit enim dominus qui sunt eius, et si ab iniquis ad tempus corporaliter non potest, recedat tamen ab ipsa iniquitate omnis qui nominat nomen domini. licet enim a malis interim uita, moribus, corde ac uoluntate separari atque discedere, quae separatio semper oportet custodiatur. corporalis autem separatio ad saeculi finem fidenter patienter fortiter expectetur, propter quam expectationem dictum est: sustine dominum, uiriliter age; confortetur cor tuum et s 1.1 s ti n e dominum. maxima quippe palma tolerantiae est inter subintroductos falsos fratres sua quaerentes, non quae Iesu Christi, dilectionem non sua quaerentium, sed quae Iesu Christi, nulla turbulenta et temeraria dissensione turbare nec unitatem sagenae dominicae ex omni piscium genere congregantis, dum ad litus, id est ad finem saeculi ducitur, superbe nefaria contentione disrumpere, cum se putat quisque aliquid esse dum nihil sit, atque ita se ipsum seducit et sufficere uult ad populorum christianorum separationem suum uel suorum iudicium, qui malos quosdam communione sacramentorum christianae religionis indignos se apertissime nosse dicunt, de quibus tamen quidquid nosse se dicunt uniuersae ecclesiae, quae per omnes gentes sicut est praedicta diffunditur, persuadere non possunt. et cum istorum quasi quos nouerunt refugiunt communionem, illius deserunt unitatem, cum potius deberent, si esset in eis caritas omnia sufferens, ne se a bonis
[*]( 5 Matth. 13, 49-50 6 II Tim. 2, 19 13 Ps. 26, 14 16 cf. Phil. 2, 21 21 cf. Gal. 6, 3 30 cf. I Cor. 13, 7 ) [*]( 7 dominus enim Qtnl 10 separare Pml 17 sua P suam OQv 19 omnium PQ 20 littua v 21 dirumpere PQ cum] cu Oml 22 dum] cum Qu 23 suorum] eorum PQ 26 se om. PQ ) 166
diuiderent, quos in omnibus gentibus aliena mala docere non poterant, ipsi in una gente tolerare quod nouerant. unde etiam non discussa causa, in qua documentis grauissimis conuincuntur calumniati innocentibus, probabilius creditur traditionis crimina falsa finxisse, qui non dubitauerunt longe sceleratius crimen nefariae diuisionis admittere, quia, etsi uerum esset quidquid de traditione iactarunt, tamen consortium chriatianorum, quos usque ad extrema terrae diuina scriptura commendat, propter hoc quod ipsi scierunt, illi autem nescierunt, relinquere nullo modo debuerunt.
Neque hoc ideo dixerim, ut neglegatur ecclesiastica disciplina, ut permittatur quisque facere quod uelit sine ulla correptione et quadam medicinali uindicta et terribili lenitate et caritatis seueritate. nam ubi erit illud apostoli: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. uidete ne quis malum pro malo alicui reddat? cum hoc utique subiecit: uidete ne quis malum pro malo alicui reddat, satis ostendit non esse mali pro malo redditionem corripere inquietos, quamuis pro culpa inquietudinis reddatur poena correptionis. non ergo malum est correptionis poena, cum sit malum culpa; neque enim ferrum est inimici uulnerantis, sed medici secantis. fiunt ista in ecclesia et ille spiritus interioris lenitatis ardet zelo dei, ne uirgo casta uni uiro desponsata Christo in aliquibus suis membris, sicut Eua seducta est serpentis astutia, corrumpatur a castitate quae est in Christo. uerumtamen absit a seruis patris familias, ut immemores sint praecepti domini sui et sic aduersus zizaniorum multitudinem flagrantia sanctae indignationis ignescant, ut, cum ea uolunt ante tempus colligere, simul eradicetur et triticum. cuius peccati isti rei tenerentur, etiamsi uera [*]( 14 I Thess. 5, 14-15 23 cf. Gal. 6, 1 . 24 cf. II Cor. 11, 2—3 ) [*]( 4 creduntnr mg. Ov 6 amittere Oml ammittere 0m2 12 ut] et v 14 caritatea Pml 19 mali ex malum Oml,v malam PQ 26 ac a castitate 0 30 ut] et v )
167
crimina traditoribus quos insimulabant se obiecisse monstrarent, quoniam simul non solum ab iniquis, quorum societatem uelut euitabant, sed etiam a bonis fidelibus in omnibus gentibus constitutis, quibus ea quae se nosse dicebant probare non poterant, impia praesumptione separati sunt secumque multos, apud quos aliqua auctoritate praeualebant et qui minus intellegere poterant unitatem ecclesiae toto orbe diffusae pro alienis peccatis nullo modo esse deserendam, traxerunt in eandem perniciem, ut, etiamsi ipsi scirent uera crimina quibusdam se obicere, eo modo periret infirmus in eorum scientia, propter quem Christus mortuus est, dum offensus malis alienis interimebat in se bonum pacis quod habebat cum fratribus bonis, qui partim talia non audierant, partim non discussa et non probata temere credere formidauerant, partim iudicibus ecclesiasticis, ad quos trans mare tota causa perducta est,. qualiacumque illa essent, pacifica humilitate reliquerant.
Uos ergo, sancta germina unicae matris catholicae, huiusmodi sceleris et erroris exemplum subditi domino quanta potestis uigilantia praecauete. quantalibet doctrinae ac famae luce praefulgeat lapidemque se esse iactet pretiosum, quisquis uos trahere uoluerit post se ipsum, mementote quod illa mulier fortis et una uni amabilis uiro suo, quam in ultimo Prouerbiorum scriptura sancta describit, pretiosior est lapidibus pretiosis. nemo dicat: \'illum sequar, quoniam ipse me christianum fecit\' aut: ilium sequar, quoniam ipse me baptizauit\'. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus; et deus caritas est, et qui -manet in caritate in deo manet et deus in illo manet. nullus etiam praedicans nomen Christi et gestans ac ministrans sacramentum Christi sequendus est contra unitatem [*]( 10 cf. I Cor. 8, 11 22 cf. Prou. 31, 10-31 25 I Cor. 3, 7 27 I Ioh. 4, 16 ) [*]( 8 deserandam Q 14 iudicibus] lucidibus 0 23 sancta scriptura PQv 27 karitas 0 )
168
Christi. opus suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero; unusquisque enim proprium onus portabit, onus uidelicet reddendae rationis, quia unusquisque nostrum pro se rationem reddet. non itaque amplius inuicem iudicemus. nam quantum attinet ad onera mutuae caritatis, inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. qui enim putat se esse aliquid cum nihil sit, se ipsum seducit. sufferamus ergo inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, extra quam quisquis colligit non cum Christo colligit, quisquis autem non cum Christo colligit spargit.