Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Proinde si Petilianus, cum ego quae posuit de scripturis testimonia quod contra nos non essent non praetermiserim demonstrare, ipse quae posui partim omnino non attigit, partim quae tractare uoluit nihil aliud se quam exire inde non potuisse monstrauit, non diu hortandi estis uel admonendi. ut uideatis quid tenere, quid cauere debeatis. sed forte in sanctarum scripturarum testimoniis talis apparuit, in his uero documentis quae inter homines de ipso schismate gesta sunt, aliquid ualuit. immo uero et in his, quamquam post diuina testimonia superfluo requirantur, quid commemorauit aut quid probauit? qui cum fuisset grauiter in traditores inuectus et multa in eos etiam de sanctis libris testimonia proclamasset, nihil tamen dixit unde nos ostenderet traditores. ego autem commemoraui Siluanum Cirtensem, cui quibusdam interpositis etiam ipse successit, cum adhuc esset subdiaconus, gestis municipalibus expressum esse traditorem. contra hoc ille mutire nil ausus est. et profecto uidetis, quanta eum necessitudo compellebat ad respondendum, ut uidelicet prodecessorem suum et non solum consocium, sed ut ita dicam etiam [*](3 Eph. 5, 25-26 23 cf. Petil. epist. II 26 pag. 18, 15 ) [*]( 8 non] no Oml ante non faciens del. non facit P 9 baptismus Pml 14 quod] que 0 quam v 24 proclaraasBe Oml 25 nos] eos v 27 subdieconus Pml 29 eum quanta Pml 30 praedecessorem OmSPQv )

224
cathedraneum innocentem a crimine traditionis ostenderet, praesertim cum totam causam uestram ibi constituatis, ut traditores appelletis eos, quos traditoribus communionis tramite successisse uel fingitis uel putatis. qui ergo ipsius causae uestrae necessitate, etiam si Rusiccadiensem uel Calamensem uel cuiuslibet alterius ciuitatis aliquem de parte uestra gestis municipalibus demonstratum dicerem traditorem, omni modo eum defendere cogeretur, de suo prodecessore conticuit. unde, nisi quia hic non inuenit quam caliginem offunderet, unde saltem homines mente tardissimos et somnolentissimos falleret? quid enim diceret, nisi falsa de Siluano ista iactari? sed recitamus gesta, et quando factum sit et quando etiam Zenophilo consulari allegatum sit. quibus quomodo ille resisteret saeptus undique optima causa catholicae, uestra autem pessima? unde ista uerba commemoro ex illa epistula mea, cui per hanc quam nunc refello uideri uoluit respondisse, utique ut uideatis quam inuicte positum sit, contra quod ille nihil tutius inuenire potuit quam silentium.