Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Et si hoc de euangelio recte dicitur, quanto magis de baptismo dicendum est, quod ita pertinet ad euangelium, ut sine illo quidem ad regnum caelorum nemo perueniat, sed si accedat sacramento iustitia! qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, idem ipse dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. forma sacramenti datur per baptismum, forma iustitiae per euangelium: alterum sine altero non perducit ad regnum caelorum. uerumtamen perfecte baptizare etiam minus docti possunt, perfecte autem euangelizare multo difficilioris et rarioris est operis. ideo doctor gentium plurimis excellentior euangelizare missus est, non baptizare, quoniam hoc per multos fieri poterat, illud per paucos, inter quos eminebat. et tamen legimus eum aliquot locis dixisse euangelium meum, \'baptismum\' autem \'meum\' numquam dixit, sed nec- cuiusquam per quem ministratus est. nam solus ille baptismus quem dedit Iohannes dictus est baptismus Iohannis. hoc praecipuum uir ille dispensationis suae munus accepit, ut lauacri praecursorium sacramentum etiam illius diceretur per quem dispensabatur; baptismus [*]( 1 I Cor. 4, 15 4 I Cor. 1, 14. 16 7 cf. Phil. 2, 21 14 Ioh. 3, 5 16 Matth. 5, 20 23 cf. I Tim. 2, 7 26 II Tim. 2, 8. cf. De bapt. V 14, 16 ) [*]( 18 caelorum om. Q 16 habundauerit OQ 21 autem] etiam PQ 22 difficillioris Pml 25 aliquibus V )