Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Cum enim ex euangelio uelut contra nos testimonium posuisset, ubi dominus ait: uenient ad uos in uestitu, ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos, ego respondi et dixi: ergo fructus consideremus. tum continuo subieci et adiunxi: obicitis traditionem: hanc ipsam multo probabilius nos uobis obicimus. et ne per multa curramus, in eadem Constantiniensi ciuitate Siluanum episcopum maiores uestri in ipso exordio sui schismatis ordinarunt. iste cum adhuc esset subdiaconus, manifestissimus traditor [*](12 cf. Cresc. III 27, 30—29, 83 20 lib. II 16, 36. Matth. 7, 15—16 28 lib. I 21, 23-22, 24 ) [*](1 ostendere Oml 5 si om. v 8 praedeceBsore Om2PQv 9 offenderet Oml 10 saltim PQ 12 zenofilo 0 13 alligatam Oml 14 obtima 0 16 ut om. 0 20 aeninnt l. c. 21 inta9 l. c. 26 constantinianensi 0 constantiniacensi PQ 28 ordinauernnt h, ut at I 21, 23* )

225
municipalibus gestis expressus est. si et uos aduersus maiores nostros aliqua documenta profertis, aequa condicio postulatur, ut (aut) utraque uera aut utraque falsa credamus. si utraque uera sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui crimina uos fugere in totius orbis communione finxistis, quae in ipsa particula uestrae concisionis habebatis. si autem utraque falsa sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui propter falsa crimina traditorum immani separationis crimine maculamini. quodsi a nobis aliqua et a uobis nulla uel a nobis uera et a uobis falsa proferuntur, non est discutiendum quam penitus uestra ora claudantur. quid, si uos sancta et uera Christi ecclesia conuinceret atque superaret, etiamsi nos nulla uel falsa, uos autem aliqua et uera traditionis documenta teneretis, quid iam uobis restet, nisi ut, si uultis, pacem diligatis, si autem non uultis, saltem obmutescatis? etenim quaecumque modo proferretis, facillime et uerissime dicerem tunc ecclesiae plenariae et catholicae unitati iam per tot gentes diffusae atque firmatae uos ea probare debuisse, ut uos intus essetis, illi autem quos conuinceretis pellerentur foras. quod si conati estis facere, procul dubio probare non potuistis et uicti uel irati uos ab innocentibus, qui damnare incerta non possent, immani sacrilegio separastis. si autem nec conati estis id agere, nimis execrabili et impia caecitate uos a frumentis Christi, quae per totum (agrum, id est totum) mundum, usque ad finem crescunt, paucis in Africa zizaniis offensi praecidistis. ad haec, quae ex illa mea priore epistula [*](3 ant sttppleui ex I 21, 23 4 esse credamus I 21, 23 si om. Oml 8 sin v 13 ora om. PQ 17 ut om. PQ 30 agrum id est supple v totum ego addidi ex I 22, 24 32 mea priore mea Q priore mea v ) [*]( LII Angust. o. Don. II. ) [*]( 15 )
226
commemoraui, Petilianus nihil respondit omnino. et utique uidetis his paucis uerbis totam causam quae inter nos agitur contineri, quid enim dicere conaretur, ubi quidquid eligeret uinceretur?