Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Minister ergo, id est dispensator uerbi et sacramenti euangelici, si bonus est, consocius fit euangelii, si autem malus est, non ideo dispensator non est euangelii. si enim bonus est, uolens hoc facit, si autem malus, hoc est sua quaerens, non quae Iesu Christi, inuitus hoc facit propter alia quae requirit. uidete tamen quid idem apostolus dixerit: si ergo uolens hoc facio, inquit, mercedem habeo, si autem inuitus, dispensatio mihi credita est, tamquam diceret: (si bonus bonum annuntio, etiam ipse peruenio, si autem malus, bonum annuntio). numquid enim dixit:\' si inuitus facio, dispensator non ero\'? annuntiauit Petrus et ceteri boni, inuitus ludas, tamen cum ipsis missus annuntiauit. illi mercedem habent, huic dispensatio credita est. qui autem omnibus illis annuntiantibus euangelium perceperunt, non a plantatore uel rigatore, sed ab eo qui incrementum dat mundari et iustificari potuerunt. neque enim dicturi sumus Iudam non baptizasse, cum adhuc inter discipulos fuerit, quando fiebat quod scriptum est: ipse non baptizabat, sed discipuli eius. aut quia nondum Christum tradiderat, qui loculos habebat et ea quae mittebantur auferebat et qui pecuniae custos innocens esse non potuit, dispensator tamen gratiae sine accipientium damno fuit, aut si non baptizauit, certe fatemini quia euangelizauit. quodsi hoc minimum et leue ducitis, uidete quid de ipso Paulo apostolo sentiatis qui dixit: non enim misit me Christus baptizare, sed euangelizare. huc accedit, quia incipit esse potior Apollo, qui baptizando rigauit, quam Paulus, qui euangelizando plantauit, cum sibi officium patris erga Corinthios ob hoc uindicet nec eis, qui post illum ad eos uenerant, [*]( 6 cf. Phil. 2, 21 8 1 Cor. 9, 17 19 Ioh. 4, 2 21 cf. Ioh. 12, 6 26 I Cor. 1, 17 ) [*]( 5 alt. non om. 0 8 uidete scripsi uide codd. v 11 etiam] et P 12 enim e. I. P non om. 0 17 potuerunt et iustificari Ov 20 baptizat codd. aut] an Pv 22 et qui pecuniae custos om. PQ non om. PQ 30 uendicet P )