Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Denique etiam paulo post, cum institueret et intenderet tamquam ea uerba apostoli quae nos obieceramus iterum retractare, noluit haec ponere quae dixeram ego, sed alia, in quibus posset utcumque humana inflatio respirare. nam ut eius, inquit, apostoli dicta quae nobis obieceras iterum replicemus, dixit: quid est enim Apollo quidue Paulus? ministri eius cui credidistis. quid aliud uerbi gratia dicit omnibus nostris nisi: quid est Donatus Carthaginis, quid Ianuarianus, quid Petilianus, nisi ministri eius cui credidistis*? hoc ego apostoli testimonium non posui, sed illud quod commemorare noluit posui: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. iste autem ea uerba apostoli inserere uoluit, ubi interrogat quid sit Paulus uel quid sit Apollo et respondet: ministri eius cui credidistis. hoc aliquo modo ferre potuit torus ceruicis haereticae; illud autem, ubi non interrogauit et respondit quid esset, sed dixit non esse aliquid, ferre omnino non potuit. sed iam uolo quaerere, utrum non sit aliquid minister Christi. quis hoc dixerit? quomodo ergo uerum est: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus, nisi quia ad aliud aliquid est, ad aliud non est aliquid? ad ministrandum et dispensandum uerbum ac sacramentum aliquid est, ad mundandum autem et iustificandum non est aliquid, quia hoc non operatur in interiore homine nisi per quem creatus est totus homo et qui deus manens factus est homo, ille scilicet de quo dictum est: fide mundans corda eorum, et: credenti in eum qui iustificat impium. [*]( 3 cf. Gal. 6, a 9 Petit. epist. II 10 I Cor. 8, 5 15 I Cor. 8, 6-7 31 Act. 15, 9 32 Rom. 4, 5 ) [*]( 2 Ianuarius tI, item lin. 13 20 thoruB PQ )