Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Iam illud quis non aduertat de quam inflata uena ueniat, quod, cum apostoli sententiam uelut exponeret, ait: qui dixit: ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus Úwrementum dedit, quid aliud dixit nisi: (ego hominem in Christo catechumenum feci, Apollo baptixau-it, deus quod fecimus confirmauit\'? quare ergo non addidit Petilianus quod apostolus addidit et ego maxime commendaui, ut etiam hoc nobis exponeret: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus? quod si uelit exponere secundum ea quae supra posuit, sine dubio sequitur ut (neque qui catechumenum facit) neque qui baptizat aliquid sit, sed deus qui incrementum dat. quid enim ad rem nunc pertinet quomodo dictum sit: ego plantaui, Apollo rigauit, utrum re uera ita sit accipiendum, tamquam dixerit: \'ego catechumenum feci, Apollo baptizauit\', an sit alius uerior et congruentior intellectus? ecce interim secundum ipsius expositionem neque qui catechumenum facit neque qui baptizat est aliquid, sed qui incrementum dat deus. multum autem interest inter confirmare quod alius facit et facere; qui enim dat incrementum, non arborem uel uitem confirmat, sed creat. illo quippe incremento fit, ut etiam lignum plantatum radicem producat et figat, illo incremento fit, ut semen iactum germen emittat. sed quid hinc diutius disseramus? sufficit quod secundum ipsum neque qui catechumenum facit neque qui baptizat aliquid est, sed qui incrementum dat deus. quando autem hoc diceret Petilianus, ut eum dicere [*]( 8 Petil. epist. II 8. 13 I Cor. 3, 6-7 ) [*]( 6 auertat Oml qua Ov 10 cathecuminum (passim) PQ 16 neque-tacit addidi 17 baptizatur OPmlQ dat] dat deus Qml 19 accipiendum sit Pv 27 incrementum Oml )

220
intellegeremus: \'neque Donatus Carthaginis est aliquid neque Ianuarianus neque Petilianus)? quando hoc tumor ille pateretur, quo se putat homo aliquid esse, cum nihil sit, et se ipsum seducit?