Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Cum ergo quaerimus, unde ablutus sit quem in uestra communione non rebaptizatis, etiam cum eum constiterit ab aliquo baptizatum, qui propter occultam nequitiam iam sancte dantis conscientiam non habebat, quid responsuri estis nisi a Christo aut a deo, quamuis et Christus deus super omnia sit benedictus in saecula, aut ab spiritu sancto, cum et ipse sit deus, quia haec trinitas unitas deus? unde Petrus cum dixisset homini: ausus es mentiri spiritui sancto, continuo secutus adiunxit, quid esset spiritus sanctus, et ait: non es mentitus hominibus, sed deo. postremo etiamsi [*]( 26 cf. Rora. 9, 5 29 Act. 5, 3-4. ) [*]( 4 ponire Pm1 14 nascitur 0 16 res rcspondisse Oml 18 ignorant Pml enim] etiam OQ 25 d (del.) iam 0 28 unitas] unus c )

211
dicatis eum ab angelo ablui atque mundari, quando pollutam conscientiam non sancte dantis ignorat, uidete quia sancti homines cum in aeternam uitam resurrexerint, tunc de illis dictum est quod erunt aequales angelis dei. quisquis ergo et ab angelo abluitur, melius abluitur quam si abluatur ab hominis qualicumque conscientia. cur ergo non uultis ut dicatur uobis: (si tunc abluit homo, quando manifestus bonus est, cum autem occultus homo malus est, quoniam non habet conscientiam sancte dantis, non iam ipse, sed deus aut angelus abluit, sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis\'? quae sententia si uobis displicet, quoniam re uera displicere omnibus debet, illa tollite unde nascitur, illa corrigite unde religatur; illa enim non praecedant et ista non sequitur.