Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Nolite itaque dicere: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, ne dicatur uobis: \'quando latet dantis polluta conscientia, quis abluit accipientis conscientiam?\', et cum responderitis: \'uel deus uel angelus\', quoniam quid respondeatis aliud non habetis, sequatur uos unde confundamini: (sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis, ut uel a deo uel ab angelo abluantur, quam qui baptizantur a manifestis bonis, qui deo uel angelis non comparantur\'. sed dicite quod dicit ueritas et catholica ecclesia, quia non solum cum malus minister est baptismi, uerum etiam cum sanctus et bonus est, non est in homine spes ponenda, sed in illo qui iustificat impium, in quem credentibus fides ad iustitiam deputatur. cum enim dicimus: \'Christus baptizat\', non uisibili ministerio dicimus, sicut putat uel putari cupit nos dicere Petilianus, sed occulta gratia, occulta potentia in spiritu sancto, sicut de illo dictum est a Iohanne Baptista: hic est qui baptizat in spiritu sancto. nec, sicut [*]( 4 cf. Matth. 22, 30 26 cf. Rom. 4, 5 31 Ioh. 1, 33 ) [*]( 5 melius] sanctiua PQv, cf. p. 202, 17 et Ep. c. Don. 21, 59 exta. 6 cur] cum Pml 13 colligite Q 16 accipientis abluat 0 24 est minister v ) [*]( 14* )

212
Petilianus dicit, iam baptizare cessauit, sed adhuc id agit non ministerio corporis, sed inuisibili opere maiestatis. quod enim dicimus: \'ipse baptizat\', non dicimus: \'ipse tenet et in aqua corpus credentium tinguit\', sed: \'ipse inuisibiliter mundat\', et hoc uniuersam prorsus ecclesiam. neque enim apostolo Paulo non est credendum, qui de illo dixit: uiri, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo. ecce quia Christus sanctificat, ecce quia Christus etiam ipso lauacro aquae in uerbo, ubi ministri corporaliter uidentur operari, ipse abluit, ipse mundat. nemo ergo sibi arroget quod dei est. sic est certa spes hominum, cum in illo figitur qui fallere non potest, quoniam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine et beatus cuius est dominus deus spes ipsius. nam dispensator fidelis mercedem accipiet uitam aeternam, dispensator autem infidelis, cum cibaria dominica distribuit conseruis, absit ut per suam infidelitatem cibaria inutilia faciat. quoniam quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt facere nolite. quod ideo contra malos dispensatores praeceptum est, ut bona dei per ipsos accipiantur, mala autem ipsorum uita ex dissimilitudine caueatur.