Proinde quemadmodum illi, qui resurrectionem mortuorum negabant, nullo modo se defenderent a tantis malis, quae ad eos redarguendos conexuit apostolus dicens: neque Christus resurrexit et nefanda similiter cetera, nisi mutarent sententiam et faterentur esse resurrectionem mortuorum, sic etiam uos, si non uultis uobis imputari quod ad [*]( 14 lib. I 8, 9 28 I Cor. 15, 13 ) [*]( 4 in] cum Pml tunc] add. cum Pml 6 optandum est om. 0 7 habebant Oml 13 habent codd. 16 et] aut I 8, 9 24 potuisse Oml ) [*]( Lll. August c. Don. II. ) [*]( 14 )
210
uos conuincendos et corrigendos dicimus, sanctius iustificari eos qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis, mutate sententiam et eorum spem qui baptizantur nolite in homine ponere. nam si ponitis, uidete quid dicam, ne hoc aliquis iterum supprimat et dicat me sensisse, quod ad uos redarguendos corrigendosque commemoro. uidete quid dicam, unde pendeat quod dicturus sum: si eorum spem qui baptizandi sunt in homine a quo baptizantur ponitis, si baptizatorem hominem, sicut scripsit Petilianus, originem et radicem et caput eius qui baptizatur constituitis, si arborem bonam bonum hominem baptizantem, fructum autem eius bonum eum qui fuerit ab ipso baptizatus accipitis, admonetis ut quaeramus a uobis, qua origine oriatur, qua radice pullulet, cui capiti subnectatur, de qua arbore nascatur quem malus baptizat occultus. ad hanc quippe inquisitionem pertinet etiam illud, cui non respondisse Petilianum saepissime commendaui, unde abluatur qui accipit baptismum, cum maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat. hanc enim conscientiam dantis uel sancte dantis uult esse originem radicem caput semen arborem, unde existat, unde propagetur, unde incipiat, unde germinet, unde nascatur sanctificatio baptizati.