Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Apostolus enim redarguens eos, qui negabant resurrectionem mortuorum, ista absurditate corrigit quae inuitos sequitur talia sentientes, ut, dum exhorrent quod nefas est dicere, corrigant quod ausi sunt credere. proinde ita dicit: si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, uana est et fides uestra; inuenimur et falsi testes dei, qui testimonium diximus aduersus deum quia suscitauit Christum, quem non suscitauit, ut, dum timent dicere Christum non resurrexisse et cetera mala ac nefaria quae sequuntur, corrigant quod stulte infideliterque dixerunt, non esse resurrectionem mortuorum. si ergo tollas quod in capite ratiocinationis huius (est) positum: si resurrectio mortuorum non est, male cetera dicta sunt et apostolo tribuenda sunt; si autem reddas unde pendent et in exordio constituas: (si) resurrectio mortuorum non est, recte consequentur: neque Christus resurrexit et: inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides uestra et cetera quae conexa sunt, et haec omnia ab apostolo bene ac prudenter dicta sunt, quoniam quidquid mali habent illis imputandum est, qui negabant resurrectionem mortuorum. sic etiam in epistula mea tolle quod positum est: si talis quisque in gratia spiritali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et, cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo [*]( 6 I Cor. 15, 13-15 25 lib. I 6, 7 ) [*]( 3 redaguens 0 4 asurditate Oml 5 exorent Om] 6 credere om. Oml dici Oml 8 non reBurrexerit P 9 et om. PQ 10 inuenimur] add. autem v qui codd. quoniam v, cf. p. 207, 22-23 falsosque testes et qui dixissent 16 est om. codd.; fort. posuit scrib. pro positu 19 si addidi mortuum Q 22 connexa v 28 ac] et v 27 a quo] qui Pml )