Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Uenite ergo ad ecclesiam, populi, et aufugite traditores, si cum isdem perire non uultis. nam ut facile cognoscatis, quod, cum ipsi sint rei, de fide nostra optime iudicent, ego illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. quae omnino non facerent, ni in baptismo nostro culpas aliquas agnouissent. uidete ergo quod damus quam sanctum sit, quod destruere metuit sacrilegus inimicus.-

Augustinus respondit: Contra istum quidem errorem.. multa iam diximus et in hoc opere et alibi. sed quia ita [*](4. 6 I Tim. 5, 22 7 cf. II Cor. 11, 26 13 Rom. 1, 32 ) [*](12 itemque] iterom v 20 secuntur P triticum cum sint scripti triticu sint Om] triticum sunt Om2PQv 28 hisdem Om2PQ iisdem v non uultis perire P 25 obtime 0 28 sit sanctum v sacralegus Qml)

159
magnum firmamentum uanitatis uestrae in hac sententia esse arbitramini, ut ad hoc tibi terminandam putares epistulam, quo quasi recentius in animis legentium remaneret, breuiter respondeo. sic approbamus in haereticis baptismum non haereticorum sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris, ueneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, ae mulis, animosis, dissensionum studiosis, inuidis, ebriosis, comesatoribus et his similibus approbamus baptismum non eorum sed Christi. omnes enim isti, inter quos et haeretici positi sunt, sicut apostolus dicit, regnum dei non possidebunt et ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. nec ideo putandi sunt esse in Christi corpore, quod est ecclesia, quia sacramentorum eius corporaliter participes fiunt. illa enim et in talibus sancta sunt et eis indigne tractantibus et sumentibus ad maius iudicium ualebunt; ipsi autem non sunt in illa ecclesiae compage, quae in membris Christi per conexum et contactum crescit in incrementum dei. illa quippe ecclesia in petra est, sicut dominus dicit: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; illi autem in harena aedificant, sicut idem dominus dicit: qui audit uerba mea et non facit ea, simulabo eum uiro stulto qui aedificat domum suam super harenam. sed ne putes ecclesiam quae in petra est in una parte esse terrarum et non diffundi usque ad fines terrae, audi eius uocem de psalmo gementis inter mala peregrinationis suae. ait enim: a finibus terrae ad te exclamaui, cura angeretur cor meum. in petra exaltasti me; deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. uidete quemadmodum a finibus terrae clamat; non est ergo in sola Africa uel solis Afris, [*](5. 10 cf. Gal. 5, 19-21 18 Matth. 16, 18 20 Mattb. 7, 26 25 Ps. 60, 3-4 ) [*]( 5 y(-i-Q)dolatris PQ 7 commessatoribus PQ 10 dicit apostolus v 14 et in eis 0 16 quae] quem Pml conneium t; 18 petra (ra m2) 0 dicit dominus PQ hedificabo Oml 19 harenam (h 8. L) O 21 similabo PQv 25 clamaui PQv 26 dum PQ 29 fort. clamet, cf. infra exaltetur et sit )
160
episcopum Romam paucis moutensibus et in Hispaniam domui unius mulieris ei Africa mittentibus. uidete quemadmodum in petra exaltetur; non ergo in ea deputandi sunt omnes qui aedificant in harena, id est qui audiunt uerba Christi et non faciunt; qui tamen et apud nos et apud uos habent et tradunt baptismi sacramentum. uidete quemadmodum spes eius deus sit pater et filius et spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus, quanto minus Donatus aut Petilianus; non ergo uestrum est quod destruere metuimus, sed Christi, quod et in sacrilegis per se sanctum est. nam uenientes a uobis recipere non possumus, nisi quod uestrum est destruamus; destruimus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris. proinde tu ipse considera et destrue quod dixisti. ego, inquis, illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos . tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude inficias, rebaptizas. nos autem non tuos recipimus baptizatos, sed destruimus errorem tuum, unde sunt tui, et suscipimus Christi baptismum, unde sunt baptizati. itaque opportune abs te in medio positum est: quod absit. dixisti enim: illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. nam cum tu uelles intellegi quod absit recipiunt, timens ne tuos recipiamus, ego nescientem dixisse accipio: meos quod absit. re uera enim absit ut tui sint, qui iam ad catholicam transeunt nec sic transeunt ut baptizati nostri sint, sed ut socii nostri sint, baptizati autem Christi nobiscum sint. [*](1 cf. Ep. c. Don. 3, 6. Optat. II 4 11 cf. Caes. 2 13. 19. 21. 22 pag. 158, 25 ) [*](4 arenam 0 12 caracterem Q 13 ego] ergo Pml 18 oportune PQ in medio abs te v 21 ege Oml 25 sunt PQ Finit liber contra totam epistolam petiliani episcopi donatistarum. Incipit liber defensionis augustini catholici episcopi contra cuncta ipsius petiliani scripta peruersa ita 0 Finit augustini episcopi cat,.., contra totam epiam petilian.... donatistarum sub distinctionibus nominum mg. 0, parte folii resecta Explicit liber secundus (.II. eiusdem P) sancti angnstini episcopi contra totam epistu(-o-Q)lam petiliani episcopi donatistarum. lucipit III eiusdem contra cuncta ipsius petiliani scripta peruersa PQ )

161

Legi, Petiliane, litteras tuas, quando legere potui, quibus te satis indicasti aduersus catholicam ecclesiam pro parte Donati nec aliquid ualuisse dicere idoneum nec tacere permissum. quos aestus passus es, quanta cordis tempestate fluctuasti, cum legisses ea, quibus parti epistulae tuae, quae in manus meas tunc uenerat, quanta potui breuitate ac perspicuitate respondi! uidisti enim tanta firmitate roboratam, tanta luce illustratam quam tenemus et defendimus ueritatem, ut, quid contra eam dicendum esset, quo conuicta refelleretur, inuenire non posses. attendisti etiam multorum qui ea legerant expectationem in te esse conuersam, scire cupientium quid diceres, quid ageres, qua euaderes, quo ex tantis angustiis quibus te dei uerbum circumuallarat erumperes. hic tu, qui debueras contempta opinione uanorum pergere in ueram sanamque sententiam, fecisti quod de talibus scriptura praedixit: dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. proinde si et ego tibi uellem pro maledictis maledicta rependere, quid aliud quam duo maledici essemus, ut hi qui nos legerent alii detestatos abicerent sana grauitate, alii suauiter haurirent maliuola uoluptate? ego quando cuique uel dicendo uel scribendo respondeo, etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum mihi dominus donat, frenatis atque contritis uanae indignationis aculeis auditori lectoriue consulens non ago, ut efficiar homini conuiciando superior, sed errorem conuincendo salubrior.

Si enim qualecumque cor habent qui ea quae scripsisti considerant, quid tibi profuit ad causam, quae inter nos de communione catholica uel de parte Donati agitur, quod relicto negotio quodammodo publico priuata quadam simultate [*](2 litteras] Petiliani epistulam alteram; cf. cap. 50, 61 6 parhl cf. I 19, 21. 25, 27. II 1, 1. III 14, 16. 42, 51 17 Ps. 51, 5 ) [*]( 4 ydoneum P 14 qui om. PQ 20 duo om. PQ ii v 21 maleuola uoluntate v 25 acculeis Oml consulere Oml 26 conuincendo om. OInl 27 quae] quod Oml ) [*](HI. August. c. Don. II. ) [*](11 )

162
hominis unius uitam maledicis obprobriis insectatus es, quasi homo ille sit causa quae inquiritur? tam male existimasti, non dicam de christianis, sed de ipso genere humano, ut non crederes posse tua scripta in manus aliquorum uenire prudentium, qui se a personis nostris tollerent et quaestionem potius quae inter nos uerteretur inquirerent nec qui uel quales essemus, sed quid pro ueritate uel contra errorem diceremus adtenderent? horum iudicium tibi reuerendum fuit, horum reprehensio praecauenda, ne te arbitrarentur nihil inuenisse quod diceres, nisi tibi proponeres cui quoquo modo malediceres. sed uidelicet quorundam leuitate atque uanitate, qui libenter audiunt lites iurgantium disertorum, ut, cum attendunt quam eloquenter conuicieris, non intueantur quam ueraciter conuincaris, simul et illud opinor egisti, ut occupatus mea defensione susceptam causam etiam ipse desererem atque ita hominibus non ad disputantium, sed ad litigantium uerba conuersis obscuraretur ueritas, quam dilucescere atque innotescere formidatis. ego itaque contra tale consilium quid agam, nisi mea potius defensione neglecta rem teneam, de qua intentionem meam nullus meus criminator excutiat? domum dei mei, cuius decorem dilexi, praeconio seruientis uocis extollam. me uero humiliabo et abiciam; elegi enim abiectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis haereticorum. a te ergo, Petiliane, sermonem parumper auertam et ad eos conaertam, quos a me maledictis tuis es conatus auertere. quasi hoc ego moliar, ut homines ad me conuertantur et non potius mecum ad deum.