Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Cur autem illo tempore necessarius fuerit baptismus Iohannis qui nunc iam necessarius non est, et alibi diximus et nunc ad rem quae inter nos agitur non pertinet, nisi tantummodo ut uideatur, quod Iohannis baptismus alius fuit, Christi autem alius; sicut alius fuit ille baptismus in quo patres nostros dicit apostolus baptizatos in nube et in mari, quando per Moysen Rubrum Mare transierunt. lex enim et prophetae usque ad Iohannem Baptistam sacramenta habebant praenuntiantia rem futuram; nostri uero temporis sacramenta uenisse testantur quod illa uenturum esse praedicabant. Iohannes itaque omnium praecedentium proximus Christi annuntiator fuit. et quia omnes superiorum temporum iusti et prophetae cupiebant uidere completum quod reuelante spiritu futurum esse cernebant — unde et ipse dominus dicit: quoniam multi iusti et prophetae cupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt, et audire quae auditis et non audierunt —,propterea lohannes amplius quam propheta dictus est et in natis mulierum non habuisse maiorem, quia prioribus iustis praenuntiare tantum Christum concessum est, huic autem et praenuntiare absentem et uidere praesentem, ut huic inueniatur patuisse quod illi cupierunt. et ideo sacramentum baptismi eius adhuc ad praenuntiationem Christi pertinet sed plane nouissimam, quoniam usque ad ilium fuerunt praenuntiationes primi aduentus domini, cuius aduentus modo annuntiationes sunt, iam non praenuntiationes. sed dominus humilitatis uiam docens sacramenta quae hic inuenit praenuntiationis suae suscipere dignatus est non ad suae purgationis adiutorium, sed ad nostrae [*]( 7 cf. p. 64, 15 11 cf. I Cor. 10, 1-2 12 cf. Luc. 16, 1R 19 Matth. 13, 17 22 cf. Luc. 7, 26. 28 ) [*]( 1 aquas] add. tuic Oml 6 illo] eo PQ 7 nunc etiam iam Pml 13 praenuneiari 0 25 hnic] hinc PQ potuisse codd. )

72
pietatis exemplum, ut scilicet ostenderet nobis, quanta deuotione suscipere debemus ea quae illum iam uenisse testantur, quando ipse suscipere non dedignatus est quae illo uenturo figurabantur. et Iohannes ergo, quamuis proximus et infra unum annum coaetaneus, tamen cum baptizaret uenienti praeibat Christo. propter hoc de illo dictum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam, et ipse praedicabat dicens: uenit fortior me post me. sic ergo circumcisio octaui diei quae patribus data est praenuntiabat iustificationem nostram in expoliatione carnalium concupiscentiarum per resurrectionem domini, quae post septimum id est sabbati diem octauo die id est dominico facta est, qui dies tertius post sepulturam eius occurrit; eandem tamen praenuntiantem circumcisionem carnis infans Christus accepit. et quemadmodum pascha quod a Iudaeis celebrabatur in occisione agni praenuntiabat domini passionem et transitum de hoc mundo ad patrem, et ipsum tamen pascha quod erat in eadem praenuntiatione idem dominus cum discipulis celebrauit, quando ei suggesserunt dicentes: ubi uis paremus tibi pascha? Sic et baptismum Iohannis qui erat in proxima eius praenuntiatione etiam ipse suscepit. sed sicut aliud est carnis circumcisio Iudaeorum, aliud autem quod octauo die baptizatorum nos celebramus, et aliud est pascha quod adhuc illi de oue celebrant, aliud autem quod nos in corpore et sanguine domini accipimus, sic alius fuit baptismus Iohannis, alius est baptismus Christi. iliis enim uentura ista praenuntiabantur, istis completa illa praedicantur; et quamuis illa Christus acceperit, nobis tamen necessaria non sunt, quia ipsum qui per haec annuntiabatur accepimus. recenti autem aduentu domini quisquis illa accepisset, opus ei erat ut etiam his inbueretur; quisquis uero his imbutus esset, non opus erat ut retrorsus in illa cogeretur. [*]( 6 Mal. 3,1. Marc. 1, 2 SMarc.l,7 10 cf. Col. 2,11 19 Matth. 26,17 ) [*]( 1 pietates Pml 2 fort. deberemus 3 illura uenturum figurabant PQv 9 sicj si Oml 10 expoliatione scripsi -em codd. v 28 sunt non Pmt )
73

Quapropter nolite de Iohannis baptismo caliginem facere. cuius causa et ratio siue ista sit quam exposui siue alia melior certiorque reddatur, illud tamen manifestum est alium fuisse baptismum Iohannis, alium Christi, et illum Iohannis baptismum appellatum, quod et istorum quos commemorasti responsio declarat et sermo ipsius domini ubi ait Iudaeis: baptismus Iohannis de caelo est an ex hominibus? iste autem baptismus non dicitur Caeciliani nec Donati nec Augustini nec Petiliani, sed baptismus Christi. nam si inpudentes nos putas, quia post nos neminem uolumus baptizari, cum uideamus post Iohannem fuisse homines baptizatos, qui utique incomparabiliter maior est nobis, numquid forte Iohannes et Optatus aequales sunt? ridiculum uidetur et tamen puto quod non eos aequales, sed maiorem credatis Optatum: post Iohannem quippe apostolus baptizauit, uos baptizare post Optatum neminem audetis. an quia Optatus in unitate uestra fuit? iam hoc quibus praecordiis sustineri possit ignoro, si amicus comitis cui comes erat deus in unitate dicitur fuisse et amicus sponsi praeter unitatem. quodsi Iohannes maxime in unitate fuit et non solum Optato, sed omnibus uobis et omnibus nobis longe excellentior et maior fuit et tamen post eum Paulus apostolus baptizauit, quare uos post Optatum non baptizatis? nisi forte in has angustias uos coartat caecitas uestra, ut dicatis Optatum dare potuisse spiritum sanctum, Iohannem non potuisse. quod si non dicitis, ne ab ipsis etiam insanis uestra rideatur insania, quid responsuri estis, cur post Iohannem baptizandi fuerint homines, post Optatum autem nemo baptizandus sit, nisi quia illi baptismo Iohannis fuerant baptizati, quicumque autem Christi baptismo baptizantur, siue per Paulum baptizentur siue per Optatum, nihil distare inter istorum et illorum baptismum, cum tantum distet inter Paulum et Optatum? [*](6 Matth. 21, 25 17 amicua] Optatus comitis] Gildonis 18 cf. ad p. 66, 22 ) [*]( 6 baptimus 0 11 homines om. PQ 18 fuisse dicitur v 20 omnibus nobis et omnibus uobis v 21 maor O 24 pr. posuisse Oml 30 distare] distat v )

74
redite ergo, praeuaricatores, ad cor et nolite ex hominum moribus et factis diuina sacramenta pensare. illa enim per eum sancta sunt cuius sunt, sed digne tractata afferunt praemium, indigne autem tractata iudicium. et quamuis unum non sint qui dei sacramentum digne et qui indigne tractauerint, unum est tamen illud, siue digne siue indigne tractetur, non ut ipsum melius uel deterius fiat, sed ad uitam mortemue tractantium. illud sane quod dixisti, quia in illis quos baptizauit post Iohannem Paulus quod iam fuerat abluit, profecto non diceres, ei aliquantulum considerares quid diceres. si enim abluendus fuit baptismus Iohannis, procul dubio sordidus fuit. quid ergo iam te urgeam? recole aut lege et uide unde hoc Iohannes acceperit: repperies in quem effuderis istam blasphemiam. quod cum reppereris, saltem pectus tundatur, si lingua non frenatur.

Iam uero quod eleganter uobis dicere uidemini: si male hoc facimus, quare nos quaeritis?, nonne aliquando recordamini quia non quaeruntur nisi qui perierunt? an et hoc non uidere ad ipsam perditionem pertinet? posset enim et illa ouis tam absurde pastori dicere: \'si male facio quod a grege aberro, quare me quaeris\'?, non intellegens, quare se putat non esse quaerendam hanc esse unam causam quare quaeratur, quis autem uos quaerit siue per scripturas suas siue per linguas catholicas et pacificas siue per flagella temporalium tribulationum nisi ille, qui misericordiam istam uobis dispensat in omnibus? quaerimus ergo uos, ut inueniamus; tantum enim . uos diligimus ut uiuatis, quantum uestrum errorem odimus ut intereat, qui uos perdit quamdiu ipse non perit. atque utinam sic uos quaeramus, ut etiam inueniamus et de unoquoque [*](1 cf. Esai. 46, 8 4 cf. I Cor. II, 29 8 cf. p. 70, 22 16 p. 70, 20 ) [*]( 10 aliquantum v 12 et uide aut lege 0 iohannes hoc P 18 accepit PQ reperies Qo blaphemiam 0 14 repereris PQv 16 nidebimini 0 19 non pertinet Q 21 se putat bts Pml 25 istam misericordiam v )

75
uestrum gaudenter dicamus: mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est!

Petilianus dixit: Si uos tenere catholicam dicitis, catholicos illud est quod Graece dicitur unicum siue totum. ecce in toto non estis, quia in parte cessistis.

Augustinus respondit: Et ego quidem Graecae linguae perparum assecutus sum et prope nihil; non tamen impudenter dico me nosse oXov non esse (unum\\ sed totum), et xad-\'oXov \'secundum totum\', unde catholica nomen accepit dicente ipso domino: non est uestrum scire tempora quae pater posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. ecce unde catholica uocatur. sed ita clausis oculis offenditis in montem, qui ex paruo lapide secundum prophetiam Danielis creuit et impleuit uniuersam terram, ut nobis dicatis quod in parte cesserimus et in toto non simus, quorum communio uniuerso orbe diffunditur. sed quemadmodum, si mihi diceres quod ego sim Petilianus, non inuenirem quemadmodum te refellerem, nisi ut aut iocantem riderem aut insanientem dolerem, hoc mihi nunc faciendum esse uideo; sed quia iocari te non credo, uides quid restet.

Petilianus dixit: Sed non est pars tanebrarum cum luce nec pars amaritudinis cum melle; non est pars uitae cum morte, non est pars innocentiae cum reatu, non est pars aquae cum sanguine nec amurcae pars cum oleo, licet sit faeculenta cognatio, sed cuncta reproba defluent. ipsa est sentina uitiorum dicente Iohanne: ex nobis exie- [*]( 1 Lnc. 15, 32 10 Act. 1, 7-8 16 cf. Dan. 2, 35 24 cf. II Cor. 6, 14 29 I Ioh. 2, 19 ) [*]( 4 an catholicon P 5 partem Om2PQv, cf. lin, 17 7 assequutus Q 8 holon codd. KaθωLωƆ- codd. et s. scr. catholon Om2PQ 12 sancti spiritus PQ 17 partem PQv 21 ut om. 0 dolorem Pml 25 cum hice seripsi contra lucem. codd. v amaritudo Ornl 27 aqua Oml amurca Oml cum oleo pars Ov 28 faculenta 0 feculenta PQ )

76
runt, sed non sunt de nobis; nam si essent de nobis, permansissent utique nobiscum. non est aurum cum sordibus suis, omnia pretiosa. purgantur; scriptum est namque: sicut aurum probat fornax, ita et iustos uexatio tribulationis, non est pars crudelitas mansuetudinis nec religio sacrilegii nec pars Macari penitus potest esse nostra, quia ritus nostri similitudine maculat. acies namque inimica non pars est, quae implet nomen hostile. quae si nere pars dicitur, sententiam congruam Salomonis incurret: pereat pars eorum de terra.

Augustinus respondit: Haec uerba iactare et nihil probare quid est nisi delirare? attendis zizania per mundum et triticum non adtendis, cum per totum utraque iussa sint crescere. attendis semen maligni quod in tempore messis separabitur, et non attendis semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. quasi uero uos iam sitis massa purgata et mel sincerum et eliquatum oleum et aurum purum uel ipsa species dealbati parietis. ut enim de uitiis ceteris taceam, numquid ebriosi partem faciunt sobriorum aut deputantur auari in parte sapientium? si mansueti homines lucis uocabulum tenent, furor circumcellionum ubi nisi in tenebris deputabitur? cur ergo per tales baptismus datus apud uos ualet et per quoslibet in orbe terrarum idem Christi baptismus non ualet? cernis nempe ad illud uos esse ab orbis terrarum communione separatos, ut non quidem sitis omnes ebriosi nec omnes auari nec omnes uiolenti, sed omnes haeretici ac per hoc omnes impii et omnes sacrilegi.