Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quod autem uniuersum orbem terrarum christiana societate gaudentem Macari partem uocatis, quis hoc sano cerebro diceret? sed quia uos de parte Donati esse dicimus, quaeritis [*](4 Sap. 3, 6 6 Macari] cf. Ps. c. part. Don. u. 144 sqq. 157 sqq. 9 Prou. 2, 22 12 cf. Mattb. 13. 24—30. 36. 43 15 cf. Gen. 22, 18 ) [*]( 2 auro 0 6 macarii Om2 macharii PQ (pastim per ch) esse nostra 8. I. m2 0 7 similitudine scripsi similitudinem codd. v, cf. p. 70, 24 maculant codd. 12 delerare 0 14 in om. v 16 uos modo iam P 22 orbem codd. 29 macarii Om2 )

77
hominem de cuius parte nos esse dicatis et in magnis angustiis nominatis nescio quem, si forte in Africa cognitum, in aliis autem orbis partibus ignotum. quapropter ecce respondet uobis uniuersum semen Abrahae ab uniuersa terra: \'Macarium istum, de cuius parte nos dicitis, omnino non nouimus\'. respondete uicissim non uos nosse Donatum. sed et si partem Optati uos esse dicamus, quis uestrum potest dicere nescire se Optatum nisi forte facie, sicut nec Donatum? sed gaudetis uidelicet de nomine Donati; numquid et de nomine Optati? quid ergo uobis prodest Donatus, cum uos omnes coinquinarit Optatus? quid uobis prodest sobrietas Donati, cum circumcellionum ebriositate polluamini? quid uobis prodest secundum uestram opinionem innocentia Donati, cum Optati rapacitate maculemini? hic enim est error uester, ut amplius putetis ualere iniquitatem hominis ad alium contaminandum quam iustitiam hominis ad alium purificandum. itaque si duo pariter diuina sacramenta communicent, unus iustus alius iniquus, sed ita ut nec iste illius iniquitatem nec ille huius imitetur iustitiam, non dicitis ex hoc fieri ambos iustos sed ambos iniquos, ita ut et illud sanctum quod pariter sumunt inmundum fiat et amittat propriam sanctitatem. ubi sibi inuenit tales aduocatos iniquitas, quibus delirantibus ita uictrix putetur? ut quid ergo uobis plauditis de nomine Donati in tantae peruersitatis errore, ubi non Petilianus esse meretur quod Donatus, sed ipse Donatus esse cogitur quod Optatus? dicat autem domus Israhel: pars mea dominus, dicat semen Abrahae in omnibus gentibus: dominus pars hereditatis meae. nouit enim quomodo dicat (Caiphas) in euangelio gloriae beati dei. nam et uos per sacramentum quod in uobis est, sicut Caiphas domini persecutor, nescientes prophetatis. quod enim Graece [xaxapio*;, [*](26 Ps. 72, 26 27 Ps. 15, 5 28 cf. lob, 11, 51-52 cf. I Tim. 1,11 ) [*]( 2 si om. PQ 3 ignoratum PQ 6 parte 0 fort. (de) parte 10 cumquinarit Oml 12 ebrietate Qv 20 pr. et om. P 23 tanto v 25 israel codd. v 26 domine 0 27 domine codd. 28 Caiphas addidi, cf. Ioh. I. c. et p. 58, 26 sqq. 29 cayphas PQ 30 macarius 0 machariua PQ )
78
Latine \'beatus\' est. ita plane de parte Macarii sumus. quid enim est Christo beatius cuius sumus, ad quem commemorantur et conuertuntur uniuersi fines terrae et in cuius conspectu adorant uniuersae patriae gentium? itaque maledictionem tuam ultimam in peruersum de Salomone usurpatam non timet pars huius Macarii, id est huius \'beati\', ne pereat de terra. quod enim dictum est de impiis, hoc uos ad Christi hereditatem conuertere conamini et hoc esse factum nefanda impietate contenditis. cum enim de impiis ille loqueretur, ait: pereat -pars eorum a terra. cum autem uos dicitis illud quod scriptum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae iam istam promissionem perisse de terra, in Christi hereditatem retorquere uultis quod de sorte praedictum est impiorum; sed manente atque crescente Christi hereditate, cum ista dicitis, uos peritis. non enim ubique per sacramentum dei prophetatis, quandoquidem hic per uestram insaniam male optatis. sed plus ualet praedictio prophetarum quam maledictio pseudoprophetarum.

Petilianus dixit: Paulus quoque apostolus clamat: nolite uigum ducere cum infidelibus; quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luminis cum tenebris? quae autem conuentio Christi ad Belial, aut quae pars fideli cum infidele?

Augustinus respondit: Uerba apostoli agnosco, sed quid te adiuuent omnino non uideo. quis enim nostrum dicit esse participationem iustitiae cum iniquitate, etiamsi iustus et iniquus, sicut ludas et Petrus, pariter sacramenta communicent? ex una quippe re sancta ludas sibi sumebat iudicium, Petrus salutem, sicut tu, si dissimilis eras, cum Optato sacramentum sumebas et raptor sicut ille non eras. an rapina iniquitas non [*]( 2 cf. Ps. 21, 28 9 Prou. 2, 22 11 Pe. 2. 8 12 Ps. 21, 28 21 II Cor. 6, 14-15 - ) [*]( 2 est om. PQ 8 hoc est esse Pml 13 periisse v 24 fidelis PQ infideli PQlJ )

79
est? quis ita insaniat ut hoc dicat? quae ergo participatio iustitiae tuae cum illius iniquitate, quando ad unum accedebatis altare?

Petilianus dixit: Et iterum docuit ne schismata nascerentur: dico autem uobis, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. numquid diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro nobis, aut in nomine Pauli baptixati estis?

Augustinus respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus ex apostolo ista commemorat. quando enim crederetis sic eum pro nobis contra se dicere?

Petilianus dixit: Si rudibus, si iustis Paulus haec dixit. ego nobis iniustis haec dico: numquid diuisus est Christus, ut nos ab ecclesia scinderetis?

Augustinus respondit: Uereor ne quisquam in hoc opere meo scriptorem arbitretur errasse et illic fecisse \'Petilianus dixit\', ubi debuit facere \'Augustinus respondit\'. sed uideo quid egeris: quasi praeoccupare uoluisti, ne nos ista diceremus. sed quid fecisti nisi ut bis dicantur? si ergo sic te delectat audire quae sunt aduersus uos ut ea dicantur, audi illa, peto, a me, Petiliane: numquid diuisus est Christus, ut uos ab ecclesia scinderetis?