Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Ubi est ergo quod supra dixeras non alium baptismum fuisse Iohannis, alium Christi, sed unum baptismum tribus gradibus consecratum, quorum trium graduum aquam lohannes, spiritum Christus, ignem paracletus dedit? cur ergo aquam repetiuerunt apostoli in eis quibus iam Iohannes aquam dederat pertinentem ad unum baptismum tribus gradibus consecratum? cernis certe quam sit necessarium, ut sciat quisque quod loquitur. [*]( 25 p. 60, 26 ) [*]( 7 fit] sit Ov 9 sancti Oml 10 solatium codd. v 11 falsum bis Oml 14 quicquid codd. 29 aqua Oml ) [*]( 5* )

68

Petilianus dixit: Neque enim spiritus sanctus in quemquam manus impositione pontificis poterit inseri, nisi aqua purae conscientiae praecesserit generatrix.

Augustinus respondit: In his paucis uerbis tuis duo sunt errores. et unus quidem ad quaestionem quae inter nos discutitur non ualde pertinet, sed te imperitiae coarguit. nam in centum uiginti homines sine cuiusquam manus impositione, in Cornelium uero centurionem et eos qui cum illo erant etiam priusquam baptizarentur spiritus sanctus aduenit. alter autem error in his uerbis tuis totam causam uestram penitus perimit. dicis enim aquam purae conscientiae praecedere oportere generatricem, ut spiritus sanctus consequatur. proinde aut omnis aqua in nomine patris et filii et spiritus sancti consecrata purae conscientiae est — non propter eos a quibus ministratur uel a quibus accipitur, sed propter illum qui hunc baptismum inmaculatus instituit —, aut si aquam purae conscientiae non facit nisi pura conscientia et ministrantis hominis et sumentis, quid agitis de his quos inuenitis ab eis baptizatos, qui nondum proditi conscientiam maculosam gerebant, praesertim si inter ipsos baptizatos aliquis existat, qui se fateatur malam cum baptizaretur habuisse conscientiam, quod per illam forte occasionem ad aliquod flagitium peruenire noluisset? cum ergo uobis fuerit manifestatum nec illum qui ministrauit nec illum qui accepit baptismum puram habuisse conscientiam, denuo baptizandum esse censebitis? nequaquam hoc dicturus, nequaquam facturus es. baptismi ergo puritas a puritate uel inmunditia conscientiae siue dantis siue accipientis omnino distincta est. aude ergo iam dicere purae conscientiae fuisse fraudatorem, raptorem, pupillorum et uiduarum oppressorem, coniugiorum separatorem, patrimoniorum alienorum proditorem uenditorem diuisorem. aude etiam dicere purae conscientiae fuisse illos quos talibus temporibus defuisse difficile est, si qui forte non [*]( 6 cf. Act. 1, 15. 2, 4. 10, 44 28 fraudatorem cet.) cf. p. 51, 15 sqq. ) [*](7 uiginti quinque Qml 9 altera Oml 18 hia] iis v 20 ipsos] istos Pv 22 aliquot Pml 23 nec illum qui accepit baptismum nec illum qui ministrauit P )

69
propter Christum nec propter uitam aeternam, sed propter amicitias terrenas conciliandas et cupiditates terrenas satiandas ab illo ut baptizarentur ambierunt. porro si hos purae conscientiae fuisse non audes dicere, si quos ex eo numero reppereris baptizatos, da eis quam non acceperunt aquam purae conscientiae; quod si non facis, desine aduersus nos iactare quod non nosti, ne cogaris aduersus uos respondere quod nosti.

Petilianus dixit: Qui utique spiritus sanctus in uos uenire non potuit, quos non uel paenitentiae baptismus abluit, sed paenitenda, quod uerum est, aqua polluit traditoris.

Augustinus respondit: Traditores quidem non solum nos non probatis, sed nec patres uestri patres nostros probare potuerunt. qui si probati essent, non utique patres nostri essent secundum tuam superiorem assertionem, quorum non essemus facta sectati, nec tamen propter eos a consortio diuelleremur unitatis et a semine Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. uerumtamen si alia est aqua Christi et alia est aqua traditoris, quia non fuit traditor Christus, cur non alia sit aqua Christi et alia sit aqua raptoris, quia nec raptor utique fuit Christus? baptiza ergo tu post raptorem tuum et baptizabo ego post traditorem nec meum nec tuum aut, si chartis prolatis credendum est, et meum et tuum, si autem communioni orbis terrarum magis quam parti Donati, non meum sed tuum. meliore uero et saniore sententia, quia secundum apostolicam uocem unusquisque nostrum proprium onus portabit, nec ille raptor uester est quotquot non estis raptores, nec quisquam traditor aut noster aut uester est quotquot non sumus traditores. et ideo nos sumus catholici, qui secundum istam sententiam non deserimus unitatem, uos uero haeretici, qui propter quorundam hominum crimina seu uera seu falsa non uultis tenere cum Abrahae semine caritatem. [*]( 14 cf. p. 84, 14 16 cf. Gen. 22, 18 21 chartia] actis et gestis 25 Gal. 6, 5 ) [*]( 4 repereris v 7 uos] noa OPmlv 9 uel om. P 14 assertionem superiorem Qml 21 cartia PQ 28 catholici aumus PQ )

70

Petilianus dixit: Sed ut haec ab apostolis facta praeluceant, eorum Actibus edocemur, sicut scriptum est: factum est autem dum Apollo esset Corinthi, Paulus perambulatis superioribus partibus uenit Ephesum, et cum inuenisset quosdam discipulos, dixit illis: si spiritum sanctum accepistis credentes? at illi dixerunt: sed neque si est spiritus sanctus audiuimus. dixitque Paulus: in quo ergo baptixati estis? et responderunt dicentes: Iohannis baptismo. ait autem Paulus: Iohannes baptizauit baptismo paenitentiae, plebi dicens in eum qui uenturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum Christum dominum nostrum. quo audito baptixati sunt in nomine domini nostri Iesu Christi; et cum imposuisset illis manus Paulus, uenit spiritus sanctus super illos; loquebantur autem uariis linguis et prophetabant. et erant omnes uiri fere duodecim. si igitur illi sunt baptizati ut sanctum spiritum reciperent, cur non uos, si sanctum uultis spiritum sumere, post uestra mendacia neram percipitis nouitatem? qui si male hoc facimus, quare nos quaeritis? aut certe si crimen est, Paulum primitus con... demnate: qui utique Paulus quod iam fuerat abluit, nos autem in nobis quod nondum est baptixamus. non enim uos, ut saepe iam diximus, uero baptismate tinguitis, sed inani uocabulo falsi baptismatis infamatis.

Augustinus respondit: Paulum non accusamus qui dedit hominibus baptismum Christi, quia non habebant baptismum Christi, sed baptismum Iohannis secundum ipsorum responsionem; qui interrogati, in quo baptizati essent, responderunt: \'baptismo Iohannis\', qui ad baptismum Christi non pertinet nec eius pars ulla uel gradus est. alioquin aut tunc iterabatur aqua [*]( 8 Act. 19, 1-7 ) [*]( 1 ab om. 0 fort. recte, cf. index s. u. datiuus 8 chorinti 0 4 peragratis PQ 18 Bpiritum sanctum PQv 24 tingitis v 80 ad om. Oml )

71
baptismi Christi aut, si baptismus Christi tunc per duas aquas perficiebatur, minus perfectus est modo, quia non datur illa quae per Iohannem dabatur. quodlibet autem horum impium et sacrilegum est opinari. dedit ergo Paulus baptismum Christi eis, qui non baptismum Christi habebant sed Iohannis.