Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Tu doce potius, uniuersus orbis terrarum, qua diffusa est hereditas Christi, et illa tot gentium multitudo, ubi apostoli ecclesias fundauerunt, quando baptizandi amiserit potestatem. numquam docebis, non solum quia eos calumniaris, non doces traditores, sed quia, etiamsi docueris, non potest quorumlibet malorum scelus siue ignotorum sine fallacium siue ut zizania uel palea tolerandorum euertere promissa dei, ut non in semine Abrahae benedicantur omnes gentes; a quibus promissis uos alienos facitis, qui cum omnibus gentibus communionem unitatis habere non uultis.

Petilianus dixit: Licet enim unum sit baptismum, tribus tamen est gradibus consecratum. dedit aquam Iohannes sine nomine trinitatis, sicut ipse professus est dicens: ego uos baptixo in aqua paenitentiae; alius ueniet qui fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptixat in spiritu sancto et igni. [*]( 9 cf. Rom. 13, 1 11 Ioh. 19, 11 13 Ioh. 3, 27 23 cf. Gen. 22, 18 28 Matth. 3, 11 ) [*]( 8 uestris Oml 14 e] de v 16 oniaersoe 0 17 quo Pm2Qr 26 baptisma Pm2 30 calceamenta Ov 31 igne PQv- )

61
dedit sanctum spiritum Christus, sicut scriptum est: sibilauit in faciem eorum et dixit: accipite spiritum sanctum, ipseque ignis paracletus crepitantibus flammis ardescens in apostolos superuenit.s o uera diuinitas, quae accendere uisa est, non ardere. suut scriptum est: factus est subito de caelo sonus. tamquam ui magna spiritus ferretur, et repleuit totam domum ubi erant sedentes apostoli. et nisae sunt distributae linguae tamquam ignis. sedit autem super unumquemque eorum, et repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui uariis linguis sicut spiritus sanctus dabat eloquium eis. tu igitur, persecutor, uel aquam paenitentiae non habes, qui non Iohannis occisi, sed occisoris Herodis retines potestatem. tu igitur, traditor, sanctum spiritum Christi non habes; etenim morti Christus est traditus, non ad mortem tradidit Christus. tibi ignis in spiritu apud inferos uiuax est, qui ieiunis apicibus aestuans membra tua per saeculum afflare ualeat, non finire, sicut scriptum est de reorum inferno supplicio: ignis eorum non extinguetur.

Augustinus respondit: Tu es ille maledicus conuiciator, non ueridicus disputator. nonne aliquando desines talia dicere, quae si non probas ad neminem pertinent, si autem probas ad unitatem orbis terrarum, quae in sanctis tamquam in frumentis est, omnino non pertinent? si placeat et nobis pro maledictis maledicta reponere, possumus et nos forte diserte conuiciari, possumus dicere: crepitantibus flammis, sed nullo modo mihi sonat diserte quod dicitur inepte; possumus et nos dicere: ieiunis apicibus aestuans, sed scriptorum nostrorum apices nolumus, cum ab aliquo sano leguntur, suco grauitatis ieiunos iudicari et ipsum in eis, dum nullis sententiis utilibus pascitur, superuacaneo laborare ieiunio. ecce [*]( 1 Iob. 20, 22 5 Act. 2, 2-4 19 Esai. 66, 24 ) [*]( 1 epiritum sanctum Pv 3 paraclitns OP paraclytus Q 12 igitorl ergo P uero v 14 spiritum sanctum v 18 reorum] add. in v 20 mendicus P 26 possumus] add. et nos v 31 ieiuno Pml )

62
dico circumcelliones uestros non crepitantibus, sed praecipitantibus flammis furoris ardere. si responderis: \'quid ad nos?\', cur et tu cum obieceris quos uolueris non uicissim audies: \'et nos nescimus\'? si responderis: (non probabis\', cur non tibi orbis terrarum respondeat uicissim: (nec uos probatis? paciscamur ergo, si placet, ut nec tu nobis malos obicias quos putas nostros nec uobis ego uestros. ita uidebis hoc pacto tam iusto placito atque firmato nihil te habere quod obicias semini Abrahae in omnibus gentibus. atque tibi ego plane inuenio magnum quod obiciam: cur ergo uos impie separastis a semine Abrahae quod est in omnibus gentibus? hoc certe quemadmodum defendas non habes. purgamus enim nos utrique a criminibus alienis; hoc autem, quod omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur non communicatis, et magnum crimen est (et) non quorundam uestrum, sed omnium.

Et tamen nosti et commemoras sanctum spiritum ita uenisse, ut illi quos tunc impleuerat linguis omnibus loquerentur. quid sibi uolebat illud signum atque prodigium? cur modo ita datur spiritus sanctus, ut nemo cui datur linguis omnibus loqui possit, nisi quia omnes gentes credituras ac sic in omnibus linguis futurum euangelium illud tunc miraculum portendebat? quod et in psalmo tanto ante praedictum est: non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur uoces eorum. hoc propter eos dictum est qui sancto spiritu accepto linguis erant omnibus locuturi. sed quia id ipsum in omnibus gentium linguis futurum euangelium et corpus Christi per totum orbem terrarum linguis omnibus personaturum significabat, secutus ait: in omnem terramexiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. hinc fit ut ecclesia uera neminem lateat. unde est illud quod in euangelio ipse dicit: non potest ciuitas [*]( 23 Ps. 18, 4 28 Ps. 18, 5 31 Mattb. 5, 14 ) [*]( 4 si] sed P 9 atqui v tibi] ibi 0 ego tibi v 10 aos ergo v 15 et addidi, cf. p. 32, 12 16 spiritum sanctum Pv 25 spiritu sancto Qv 26 gentibus 0 gentibus et v )

63
abscondi super montem constituta. ideoque in eodem psalmo conectitur: in sole posuit tabernaculum suum — id est in manifestatione, sicut in Regnorum libris legimus dictum: quod tu in occulto fecisti, patieris in sole —, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigas ad currendam uiam: a summo caelo egressio eius — ecce habes aduentum domini in carne — et occursus eius usque ad summum eius — ecce habes resurrectionem et ascensionem — nec est qui se abscondat a calore eius: ecce habes aduentum spiritus sancti quem in linguis igneis misit, ut feruorem caritatis ostenderet, quam profecto non habet qui cum ecclesia, quae in omnibus linguis est, non seruat unitatem spiritus in uinculo pacis.