Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Iam uero quod unum quidem baptismum esse dixisti, sed tamen tribus gradibus consecratum, ipsaque tria sic personis singulis dispertitus es, ut aquam Iohanni, spiritum sanctum domino Iesu Christo et ignem tertium paracleto desuper misso tribueris, quantus error sit parumper aduerte. eo quippe ductus es ut ita sentires, quia Iohannes ait: ego quidem baptizo in aqua, qui autem post me uenit maior me est; ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni, nec considerare uoluisti non tria tribus singillatim esse coaptata, aquam Iohanni, spiritum Christo, ignem paracleto, sed tria haec ad duos potius pertinere, unum ad Iohannem et duo cetera ad dominum. neque enim dictum est: \'ego quidem uos baptizo in aqua, qui autem post me uenit maior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptizat in spiritu sancto, qui autem post illum uenturus est paracletus ipse uos baptizat in igni\', sed: ego quidem, inquit, [*](2 Ps. 18, 6-7 4 II Reg. 12, 12 13 cf. Eph. 4, 3 20 Matth. 3, 11 ) [*]( 2 connectitur v 6 gygas Q 9 eius] celi Q 12 karitatis Q 18 paraclito O (jpasmm) paraclitum Pml paraclyto Q (passim) 19 missum Pml 23 sigillatim PQ 25 pro ad] a 0 27 est me P 28 calceamenta v 30 igne v )

64
in aqua, qui autem post me uenit in spiritu sancto e t igni. unum sibi tribuit, illi duo. uides ergo quemadmodum te fefellit numerus. adhuc attende. unum dixisti baptismum tribus gradibus consecratum, aqua, spiritu sancto et igni, et tres personas per singula posuisti, Iohannem ad aquam, Christum ad spiritum, paracletum ad ignem. si ergo aqua Iohannis ad eundem pertinet cuius unitas commendatur, non debuerunt baptizari iubente Paulo apostolo quos compererat baptizatos a Iohanne; iam enim habebant aquam ad eundem, sicut dicis, baptismum pertinentem. restabat ut spiritum et ignem acciperent, quia defuerant Iohanni, ut compleretur baptismus tribus, ut asseris, gradibus consecratus. cum uero auctoritate apostolica iussi sunt baptizari, satis declaratum est aquam illam Iohannis non pertinere ad baptismum Christi, sed pro necessario tempore alterius dispensationis fuisse.

Postremo quid tibi uisum est, ut, cum probare uoluisses spiritum sanctum a Christo datum et adhibuisses ex euangelio testimonium, quod resurgens a mortuis insufflauit in faciem discipulorum dicens: accipite spiritum sanctum, ad ultimum illum ignem, qui cum baptismo nominatus est, in linguis igneis quae paracleto ueniente demonstratae sunt uelles ostendere? dixisti enim: ipseque ignis paracletus crepitantibus flammis ardescens in apostolos superuenit, quasi alius sit spiritus sanctus quem dedit insufflando in faciem discipulorum, et alius qui post eius ascensum in apostolos superuenit. numquid ergo duo sunt spiritus sancti? quis hoc dementissimus dixerit? ipse itaque Christus eundem spiritum sanctum dedit siue insufflando in faciem discipulorum siue desuper eum die pentecostes certa sacramenti commendatione mittendo. proinde non Christus spiritum sanctum dedit et ignem paracletus, ut quasi compleretur quod dictum erat: in spiritu sancto et [*](8 cf. Act. 19, 1-6 19 Ioh. 20, 22 22 p. 61, 3 81 Matth. S, 11 ) [*]( 1 sancto om. PQ 10 pertinentem baptismum Pml 15 tepore 0 16 cum probare] coprobare (sic) 0 17 adibaisses Oml 18 insuflaait 0 19 ad] atque v 22 enim om. v interpunclione mutata 28 insuflando) 0

65
igni, sed idem ipse Christus sanctum spiritum dedit, quem in terra positus suo flatu, in caelo autem positus linguis igneis demonstrauit. namque ut noueris non tunc impletum esse quod dictum est: ipse uos baptizat in spiritu sancto, quando eis sufflauit in faciem, ut iam non in spiritu sed in igni baptizandi uenturo paracleto uiderentur, reminiscere apertissimam scripturam et uide quid eis dixerit quando ipse dominus ascendit in caelum: Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto baptizabimini quem et accepturi estis non post multos dies hos ad pentecosten. quid hoc testimonio clarius? secundum autem sensum tuum dicere debuit: \'Iohannes quidem baptizauit aqua; uos autem spiritu sancto baptizati estis, quando uobis in faciem sufflaui, et deinceps baptizabimini in igni, quem accepturi estis non post multos dies hos\', ut uidelicet complerentur tres illi gradus quibus dicis unum baptismum consecratum. ita fit, ut adhuc nescias quid sibi uelit quod dictum est: ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni et temere uelis docere quod nescis.

Petilianus dixit: Sed ut plene discutiam baptismum trinitatis, dixit apostolis suis dominus Christus: ite, baptixate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eas seruare omnia quaecumque mando uobis. quem doces, traditor? quem condemnas? quem doces, traditor? quem occidis? postremo quem doces? an quem feceris homicidam? quomodo ergo baptizas in nomine trinitatis? patrem deum dicere non potes. nam cum dixerit dominus Christus: beati pacifici, quia filii dei uocabuntur, tu qui parem animi non habes deum non habes patrem. quo- [*]( 2 cf. Act. 2, 8 4. 17 Mattb. 3, 11 8 Act. 1, 5 21 Mattli. 28, 19-20 28 Matth. 5, 9 ) [*]( 1 spiritum sanctum PQv 5 eis om. PQ suflauit 0 igne v 6 paraclito PQ oidetar 0 9 baptizabimini spiritu sancto v baptizamini 0 et om. v 10 recepturi v 13 baptizati estis spiritu sancto v 14 suflaoi Oml igne v 20 plane codd., cf. p. 48,15. 66,10 22 spiritu Oml 26 ergo] igitnr v 29 animi om. Q ) [*]( LII. August, c. Don. II. ) [*]( r. )

66
modo autem in nomine filii baplixas, qui tradis ipsumque filium dei non ullis passionibn# nec crucibus imitaris? quomodo autem baptizas in nomine spiritus sancti, cum spiritus sanctus in illos apostolos uenerit qui non fuerant traditores? cum igitur deus uobis genitor non sit nec aqua baptismatis uera nascamini, nemo uestrum penitus natus est nec patrem habetis impii nec matrem. uos ergo huiusmodi non debeo baptizare, etsi, ut carnem Iudaei quasi baptizant, milies uos lauetis ?

Augustinus respondit: Certe proposueras plene discutere baptismum trinitatis et intentos nos multum feceras; sed scilicet, quod uobis facillimum est, quam cito ad solita maledicta uertisti. hoc reuera copiose facis. proponis enim tibi quos uis, in quos inueharis quantum uis; in qua magna sermonis latitudine uno breuissimo uerbo quod dicitur \'proba\' in artissimas coartaris angustias. hoc enim tibi dicit semen Abrahae, in quo cum omnes gentes benedicuntur non curant cum a te maledicuntur. sed tamen, quia de baptismo agis, quem tunc putas esse uerum cum in homine iusto est, falsum autem cum in homine iniquo est, ecce et ego secundum tuam regulam si discutiam baptismum trinitatis, copiosius ut arbitror potero dicere, quod non habeat deum patrem cui comes est deus, nec Christum suum credat nisi pro quo passus est, nec spiritum sanctum habeat qui longe diuerso modo linguis igneis miserabilem Africam incendit. quomodo ergo habet baptismum aut quomodo dat in nomine patris et filii et spiritus sancti? certe iam aduertis posse in homine iniquo esse uel ab homine iniquo dari baptismum non iniquum sed iustum et uerum, non quia illius est, sed quia dei est. et ego tibi de isto nil calumnior, quod tu de nescio quibus orbi terrarum facere non [*](16 cf. Gen. 22, 18 22 cf. p. 10, 13. 52, 8. 58, 1 ) [*](1 ipsum, qui Ov 2 nonnullis Oml nec] ne Onú 5 uobis deus Pml 6 uere nascimini Ov 7 non om. PQ, cf. p. 67, 24 12 cito] add. te v 16 coarteris 0 18 tunc] tu PQ 23 spiritum-miserabilem om. PQ 25 habet scripsi habent codd. v 26 dant v 29 nil (i s, I., 1 a m2) 0 nihil Pv 80 orbis Om2 )

67
cessas et, quod est intolerabilius, nec de ipsis aliquid probas. illud uero nescio quomodo tolerari possit, quod non solum hominibus sanctis de hominibus iniquis calumniamini, sed etiam ipsi sancto baptismati, quod in quolibet iniquo necesse est ut sanctum sit, crimen ex contagione peccatorum hominum comparatis, ut tale dicatis esse baptisma, qualis est ille a quo habetur uel datur uel sumitur. porro si talis fit homo, qualis fuerit ille cum quo accedit ad sancta, et talia fiunt ipsa sacramenta, quales fuerint homines in quibus sunt, sufficit sanctis hominibus ad solacium cum sancto baptismo communiter a uobis falsum crimen audire. uos tantum uidete quemadmodum uestro ore damnemini, si et sobrii uestri ex contagione ebriosorum uestrorum ebriosi sunt et misericordes uestri ex raptorum contagione raptores sunt et, quidquid apud uos in malis hominibus inuenitur, hoc coguntur esse qui non sunt, et ipse baptismus in omnibus immundis uestris immundus est et pro ipsius immunditiae diuersitate diuersus est, si talis esse cogitur, qualis est ille a quo habetur et datur. haec utique falsa sunt et ideo nobis nihil obsunt, cum ea dicitis in nos nec respicitis uos; uobis autem obsunt, quia cum ea falsa dicitis in nos non cadunt, sed quia ea uera putatis in uos recidunt.