Augustinus respondit: Quid, si iste priuatus atque falsarius legem imperatoris alicui det, nonne ille, cum contulerit cum eis qui hanc habent et ipsam esse inuenerit, non attendit & quo acceperit, sed quid acceperit? falsarius quippe quando ex sua falsitate dat aliquid, falsum est; quando autem alienum uerum ab aliquo datur, etiamsi a falsario detur, quamuis ille uerax non sit, uerum est tamen quod datur.
Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo quaeramus quis sit uerus sacerdos et non quid sit uerum baptisma. ut enim sit quisque uerus sacerdos, oportet ut non solo sacramento, sed iustitia quoque induatur, sicut scriptum est: sacerdotes tui induantur iustitia. qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et uerissimi sacerdotis, quamuis ipse non sit uerax, quod dat tamen uerum est, si non det suum sed dei, sicut de ipso Caipha dictum est: hoc autem non a se dixit, sed cum , esset pontifex prophetauit. et tamen, ut eo quoque simili utar quod ipse posuisti, si audias ab aliquo uel profano [*]( 1 cf. p. 52, 3 24 PB. 131, 9 29 Ioh. 11, 51 ) [*]( 7 ius] instius O 16 detur] datur 0 22 quia] quid PQ quid] quia 0 quod PQ 26 caiphas pontifex P 31 prophano Q )
59
precem sacerdotis uerbis et mysteriis euangelicis conformatam, numquid potes ei dicere: (non est uera., quamuis ipse non solum uerus non sit, sed etiam nullus sacerdos sit, cum apostolus Paulus quoddam testimonium uerum esse dixerit Cretensis nescio cuius prophetae, qui inter prophetas dei non computabatur? ait enim: dixit quidam ex ipsis proprius eorumproplieta:Cretensessempermendaces, malae bestiae, uentres pigri. testimonium hoc uerum est. si ergo apostolus nescio cuius alienigenae testimonium, quia uerum comperit, etiam ipse adtestatus est, cur nos, apud quemlibet inuenerimus quod Christi est et uerum est, etiamsi ille apud quem inuenitur peruersus et fallax est, non discernimus uitium quod homo habet et ueritatem quam non suam sed dei habet, et dicimus: \'sacramentum hoc uerum est,\' sicut ille ait: testimonium hoc uerum est? numquid ideo dicimus: \'etiam ipse homo uerax est\', quia dicimus: \'sacramentum hoc uerum est\'? sicut et apostolus numquid ideo prophetam illum inter prophetas dei computauit, quia quod in eo uerum inuenit uerum esse firmauit? similiter idem apostolus, cum apud Athenas esset, inter aras daemonum animaduertit aram quandam in qua scriptum erat: ignoto deo, et hoc testimonium ad illos in Christo aedificandos assumpsit, ita ut hoc commemoraret in sermone suo atque subiungeret: quem uosignorantes colitis hunc uobis nos adnuntiamus. numquid quia uel inter idolorum aras uel a sacrilegis erectam aram illam repperit, propterea quod in ea uerum erat damnauit aut respuit, aut propter uerum quod in ea legerat etiam sacrilegia paganorum sectanda esse persuasit? consequenter autem cum ipsum etiam dominum illis ignotum, sibi autem notum etiam illorum notitiae, sicut congruere iudicabat, insinuare uellet, ait inter cetera: et quidem non longe positum
[*]( 6 Tit. 1, 12-13 21. 23 Act. 17, 23 31 Act. 17, 27-28 ) [*]( 3 cum] sed cum Pml 8 uentris PQ 9 testimonio PQu 13 et om. PmlQ 14 hoc sacramentum P 24 annuntiamus OQ 25 ydolorum P 26 reperit v ) 60
ab unoquoque nostrum. in illo enim uiuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam secundum uos dixerunt numquid etiam hic, quia inuenit apud sacrilegos testimonia ueritatis, aut propter ista illos approbauit aut propter illos ista damnauit? uos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu propter hominum uitia dei sacramenta uiolatis aut nos propter dei sacramenta, quae in uobis uiolare nolumus, etiam uestri schismatis sacrilegium assumere putatis.
Petilianus dixit: Omnis enim potestas ex deo est, non in homine potestatis, sieut Pontio Pilato respondit dominus Iesus Christus : non haberes in me potestatem nisi esset tibi desuper data, et iterum dicente Iohanne: non potest homo facere quicquam nisi ei datum fuerit e caelo. doce igitur, traditor, simulandi mysteria quando acceperis potestatem.