Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: In nos ista dicitis, sed insaniendo nescitis. illi enim dicunt duo baptismata, qui aliud existimant habere iustos, aliud iniquos, cum neque istorum neque illorum sit, sed sit Christi, in utrisque unum, quamuis ipsi non sint unum, sed id quod est unum isti habeant ad salutem, illi ad perniciem.
Petilianus dixit: Uerum ut aliquid comparem,, solem geminum uideri furiosis, licet nubes caerulea saepe concurrat eiusque decolor facies splendore percussa, dum radii solis ab eadem redeunt, quasi proprios radios emittere uideatur, sic sic in fide baptismatis aliud est quaerere imagines, aliud agnoscere ueritatem.\'
Augustinus respondit: Quid loqueris, quaeso? quando nubes caerulea radios solis percussa repercutit, numquid furiosis quasi duo soles apparent ac non omnibus qui intuentur? cum autem furiosis ita uidetur, solis ipsis uidetur. sed ei molestum non est quod ammoneo, uide potius, ne forte talia dicere et sic loqui furiosum sit. nempe tamen hoc dicere uoluisti, iustos habere ueritatem baptismi, iniustos autem imaginem. si ita est, audeo dicere imaginem fuisse in illo uestro cui non [*]( 4 cf. Cic. De or. II 45, 188 8 Eph. 4, 5 ) [*]( 1 habet] habent Pw smtentiam expleui, cf. p. 56, 11. 58, 14 2 quod] add. non PQ 13 istorum] iustorum 0 18 uidere fariosi Om1 26 cum antem—ipsis uidetur om. PQ 27 admoneo OQ ne forte potins Qrnl 29 insto 0 ymaginem P )
Petilianus dixit: Sed ut haec minora discurram, numquid ius dicit qui non est curiae magistratus, aut id quod dixerit ius est, cum priuati persona publica iura perturbet? an non magis reus non modo non prodest, sed cum eo quod conficit falsarius obtinetur?