Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Nec reos nos probas et, si reus baptismo falso baptizat, non habent uerum baptismum quotquot ab eis baptizantur, qui apud uos non solum manifesti, sed etiam occulti iam rei sunt. si enim rem dei dat qui baptismum dat, cum iam deo reus est quomodo rem dei dat, si reus uerum baptismum non dat? sic enim expectatis, ut et nobis reus sit, quasi quod daturus est uestrum sit.
Petilianus dixit: Nam si ueris falsa permisceas, isdem saepe uestigiis uerum falsitas imitatur. sic sic hominem simulat naturae pictura uerumque coloribus exprimit falsa facies ueritatis. sic sic speculi nitor uultum rapit, ut reuocet [*]( 13 lob, 13, 10 16 cf. Matth. 28, 19 18 cf. I Ioh. 5. 6 ) [*]( - 26 sic] sed v 27 reus nobis PQ 29 hisdem Om2PQ iisdem v 30 uerunque Oml uerum, quae PQv falsas PQv )
Augustinus respondit: ltaneItane non embesciserubescis, etiamsi ia homine fallaojssimofallacissimo fuerit, baptismum Christi falsitatem nocsre? absit quidem ut dominicum frumentum, quod per totum agrum, id est bunchunc mundum, usque in tnessemmessem, id est usque in finem saeculi, inter zizania crescere iussum est, uestris maledictis interisse credatur. uerumtamen et in ipsis zizaniis, quae usque in finem non colligi sed tolerari praecepta sunt, et in ipsa palea, quae non nisi ultimo uentilabro tota separabitur, audet quisquam dicere falsum esse baptisma quod in nomine patris et filii et spiritus sancti datur et sumitur? quos testimonio grauidatarum femicarum conuictos uel collegas uel presbyteros uestros ab honore deponitis — quandoquidem ista exempla ubique non desunt —, quaero, antequam conuincerentur, utrum fallaces fuerint an ueraces. respondebis utique: fallaces). cur ergo uerum baptismum et habebant et dabant? cur in eis diuinam ueritatem . non corrumpebat humana fallacia? nonne uerissime scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum? fictos ergo istos cum sanctus spiritus fugeret, cur apud eos baptismi ueritas erat, nisi quia spiritus saactus hominis fallaciam, non ueritatem sacramenti fugiebat? porro [*](13 cf. Uatth. 13, 24-30. 36—43 18 cf. Matth. 3,12 27 Sap. 1, 5 ) [*](1 oculo. OmSPQv (ocnlis dativm tsl) \' 4 umbrae tcripti umbra eodd. c 5 imago, res scripti imagines codd. v 6 adeo] ideo « 9 animus OQ 14 usque ad messem v 19 quiaque v 21 gfanidatnrura Oml 25 diuinum Pml 28 spiritus sanctae Q . )
Petilianus dixit: At enim dicit apostolus Pau- lus: unus deus, una fides, unum baptisma. unum nos profitemur; nam certum est eos qui duo existimant insanire .