Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Sed uidelicet times ne statim tibi dicatur: (cur ergo, dum aliis aliena onera conamini imponere, ausi uos estis ante ultimum uentilabrum a totius mundi dominica segete separare?\' itaque uos, quibus displicent facta uestrorum, dum cauetis ne uobis obiciatur schisma quod omnes fecistis, etiam peccatis uos implicatis quae uos non fecistis, et dum timet uir disertus Petilianus, ne mihi liceat dicere non me esse talem qualem fuisse [*](2 Rom. 14, 14 12 I Cor. 6, 10 15 Matth. 25, 34 18 Matth. 25, 41 22 cf. Gal. 6, 5 cf. Matth. 3, 12 ) [*](1 sarcino Qml 6 ad eoe non pertinere v quia] quid Dinl 8 omicidas Oml iis v 9 etiamsi tibi] etiam sibi 0 14 dicitur Pm2 23 palea 0 29 timet uir scripsi timetur codd. timet v, cf. uir diserte cap. 98, 226 et Cresc. III 55, 61. 71, 83. IIII 11, 13 )

55
putat Caecilianum, ipse cogitur dicere esse se talem qualem fuisse nouit Optatum. an tu non es talis qualem ilium fuisse Africa tota conclamat? nec nos ergo tales sumus, quales illos quos nobis obicitis uel error uester suspicatur uel furor infamat uel ueritas probat; multo minus talia sunt per omnes gentes frumenta dominica, quae istorum nec nomen audierunt. nulla igitur causa est, cur tanto scelere separationis et sacrilegio schismatis pereatis. et tamen si quid pro hac tanta impietate diuino iudicio patiamini, etiam baptizari uos uestro sanguine dicitis, ut parum sit quod diuisi non compungimini, nisi etiam puniti gloriemini.

Petilianus dixit: At enim in eodem perduratis: (qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi.* semel est quod habet auctorem, semel est quod ueritas firmat.

Augustinus respondit: Baptismus in nomine patris et filii et spiritus sancti Christum habet auctorem, non quemlibet hominem, et Christus est ueritas, non quilibet homo.

Petilianus dixit: Nam cum reus falsa committas, bis baptisma ego non facio quod semel ipse non facis.