Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Fugere de ciuitate in ciuitatem a facie persecutionis non haereticis uel schismaticis praeceptum siue permissum est, quod estis uos, sed praedicatoribus euangelii, cui resistitis uos. quod ut facile probemus, nunc certe in ciuitatibus uestris estis et nemo uos persequitur. prodeundum ergo uobis est et reddenda ratio separationis uestrae. [*]( 3 cf. II Cor. 11, 26 15 iubet-18 aliam] huc usque pertinebat epistalae Petiliani pars prima, cai Aagustinas libro primo respondit; cf. III 50, 61 16 Matth. 10, 23 ) [*]( 2 falsos esse P 4 utriusque Oml possunt Qml 8 orbe terrarum v 18 enim (fdp) scripsi amen Oml, del. Om2, om. PQv, cf. Gaud. 118, 19 nobis om. Q 19 israel codd. v 20 paganis et iudeis PQ 26 hereticos Oml )
Petilianus dixit: Clamat rursus de caelo dominus Christus ad Paulum: Saule saule. quid me pe rseq ueris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. Saulus tunc dictus est, ut ei postmodum baptisma componeret nomen. uobis ergo non durum est Christum totiens persequi in sacerdotibus suis, domino ipso clamante: nc tetigeritis christos meos. sanctorum computate tot funera, et uiuarem* cem Christum totiens occidistis. postremo si sacrilegus non, sis, sanctus esse non potes homicida.
Augustinus respondit: Defendite uos ipsos a persecutione, quam passi sunt a uestris qui cum Maximiano se a uobis separauerunt, et illic inuenietis defensionem nostram. si enim dicitis non uos fecisse, gesta proconsularia et municipalia recitamus. si dicitis recte uos illis fecisse, cur ipsi talia pati non uultis? si dicitis: sed nos schisma non fecimus\', hoc ergo quaeratur et, antequam constet an ita sit, nemo persecutores accuset. si dicitis etiam schismaticos persecutionem pati non debaisse, quaero utrum et de basilicis, in quibus insidiantur ad seducendos infirmos, expelli per ordinatas potestates non debeant. si dicitis nec hoc debere, reddite prius Maximianistis basilicas et sic nobiscum agite. si dicitis debere, quaerite iam quid pati debeant a potestatibus ordinatis, qui eis resistendo dei ordinationi resistunt. unde aperte apostolus dicit: non enim sine causa gladium portat; uindex est enim in iram ei qui male agit. quodsi omnino diligenter ueritate tractata hoc inuentum fuerit, ut nec per iudicia publica [*]( 4 Sap. 11, 21 7 Act. 9, 4-5 11 Ps. 104, 15 27 cf. Rom. 13, 2 23 Rora. 13, 4 ) [*]( 3 flagellaraini Pml 12 tot computate Pml 18 uos non PQ 26 queri etiam 0 )
Et tamen quaerimus a uobis, quos uestrum a nostris probetis occisos. nullam quidem legem ab imperatoribus datam ut occideremini recolo. illi autem, de quibus maximam inuidiam facere soletis, Marculus et Donatus, ut moderatius dixerim, incertum est utrum se ipsi praecipitauerint, sicut uestra doctrina non cessat cotidianis exemplis, an uero alicuius potestatis iussu praecipitati sint. si enim incredibile est magistros circumcellionum solitas mortes sibimet intulisse, quanto incredibilius potestates Romanas insolita supplicia iubere potuisse! itaque de hac re, quam nimis inuidiosam putatis, si uerum est quod dicitis, quid hoc pertinet ad dominicum triticum? palea quae foras uolauit paleam quae intus remansit accuset; non enim tota poterit nisi uentilabro ultimo separari. si autem est falsum, quid mirum si palea tamquam leui flatu dissensionis ablata etiam dominicum triticum falsis criminationibus insectatur? quapropter de omnibus talibus inuidiosis criminibus hoc uobis frumentum Christi, quod per agrum, id est per [*]( 10 cf. Gal. 6, 5 17 cf. Cresc. III 49, 54. Optat. III 6 ) [*]( 2 pellantar] pelli PQv 4 uberius codd. 12 fingatis Qml eeparatie P 14 tamen] cum v 20 sunt Oml post incredibile est in P deleta sunt: maluisse quanto incredibilius 21 cercicellionum 0 circellionum (circe in longiore ras.) Q 27 est otn, PQ falsum est v )