Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Haec a nobis in uos dicta esse reputa et, ut noueris in quos potius conueniant, quae superius dixi commemora.

Petilianus dixit: Nec adeo mirum quod tibi nomen episcopi inlicite assumis. haec est uera diaboli consuetudo, ita demum decipere, si sibimet uindicet uocabulum sanctitatis, apostolo praedicante: nec mirum est, inquit, si ipse satanas trans figurat se uelut angelum lucis et ministros suos quasi ministros iustitiae. nec mirum est ergo quod te falso episcopum uocas. nam et illi angeli perditi, amatores uirginum mundanarum, qui carnem corrumpendo corrupti sunt, licet diuinis exuti uirtutibus angeli esse desierint, nomen tamen retinent angelorum seseque semper [*]( 9. 11 Matth. 24, 23 12 Luc. 24, 47 16 cf. p. 12, 18 25 II Cor. 11, 14-15 ) [*]( 17 illicias PQv actenus Oml 23 episcopi] christi Q 24 uendicet P 26 ii] quoniam (ifap)PQ satbanasPQ 28 falaumcorfd. 31 desierunt Qml )

42
angelos putant, qui diuina soluti militia in exercitum diaboli similes transierunt, deo magno clamante: non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quoniam caro sunt. quibus reis ac uobis dicet dominus Christus: ite in ignem aeternum m, quem paratus pater meus diabolo et angelis eius. si angeli mali non essent, diabolus angelos non haberet, quos et sanctus apostolus in illo iudicio resurgendi a sanctis hominibus dicit esse damnandos: nescitis quoniam angelos iudicabimus? siueriangeli essent, iudicium in angelos dei homines non haberent. sic quoque apostoli sexaginta, qui cum domino Christo duodecim derelictis a fide apostatae recesserunt, in tantum hominibus miseris adhuc putantur apostoli, ut ex his Manicheus et ceteri multis diabolicis sectis multas animas implicent, quas ut caperent prodierunt. nam profecto perditus Manicheus, si tamen fuit, in illis sexaginta ponendus est, si nomen eius apostoli inter duodecim (non) continetur. at in locum Iudae traditoris subrogato Mathia uoce Christi ordinatus est ut tertius decimus Paulus, qui sese apostolorum nouissimum memorat, ne quisquis esset posterior apostolus crederetur. sic enim dixit: ego enim sum nouissi mus apostolorum qui non sum dignus uocari apostolusquia persecutus sum ecclesiam dei. nec in hoc uobis blandiamini: Iudaeus haec fecerat, licet et uos nobis perniciem ut pagani faciatis. bellum namque inlicite geritis quibus non licet repugnare. uos enim cupitis uiuere nobis occisis, nobis uero uictoria est fugere uel occidi.

Augustinus respondit: Uideris quemadmodum testimonia scripturarum posueris uel quomodo intellexeris: nihil ad rem de qua nunc agitur. ad hoc enim certe ista omnia dixisti, ut [*]( 2 Gen. 6, 3 5 Mattb. 25. 41 9 1 Cor. 6, 8 11 cf. Ep. c. Don. 13, 33 21 I Cor. 15, 9 ) [*]( 2 dampnante 0 14 multis] multi PQ 15 prodierunt scripsi perdiderunt codd. v perierunt coni. v 16 non in illis Ov 17 non addidi, cf. Âug, Contra epist. Manich, 5, 6 at] aut Ov interpunctionem correxi 18 ut om. PQ 19 apostolorum] apostolis 0 apostolum PQ 21 nouissimus] minimus PQ 23 nec] ne Oml in om. U )

43
probares esse falsos episcopos, sicut sunt falsi angeli et falsi apostoli. nouimus et nos esse falsos angelos et falsos apostolos et falsos episcopos et sicut dicit uerus apostolus falsos fratres; sed cum ab utrisque aduersus inuicem possint ista iactari, probare aliquid opus est, non inaniter loqui. in quos tamen conueniat crimen fallaciae, recole quae supra diximus et inuenies, ne taedio simus legentibus eadem saepius repetendo. et tamen quid hoc ad ecclesiam toto terrarum orbe diffusam, siue quod de palea eius, quae cum illa per totum mundum est, potueris dicere, siue quod de Manicheo dixisti uel de ceteris diabolicis sectis? si enim ad triticum non pertinet, quidquid etiam de palea dicitur quae adhuc cum illo est, quanto minus pertinent ad membra Christi toto orbe diffusa tam olim et tam aperte separata portenta!

Petilianus dixit: Iubet nobis dominus Christus: cum nos persecuti fuerint homines in ciuitate ista, fugite in alteram; quodsi in ea uos persequentur, fugite in aliam. amen enim dico nobis, non consummabitis ciuitates Israhel, donec ueniat filius hominis. si de Judaeis et pagauis nobis praemonet, tu qui christianum te memoras dira farta gentilium non debes imitari, an sic deo seruitis, ut uestris manibus occidamur erratis erratis, si hoc creditis miseri; nam non habet deus carnifices sacerdotes.