Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Ergo, ut diximus, dominus Christus clamauit ad Paulum: Saule Saule, quid me persequeris¥ durum est tibi aduersus stimulum calcitrare, dixit autem Paulus: quis es, domine? eique responsum est: ego Christus Naxarenus, quem tu persequeris. et ille tremens ac stupens dixit: domine, quid me uis facere? et dominus ad illum: surge et intra in ciuitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere. et interpositis: surrexit autem Saulus a terra apertisque oculis suis nihil uidebat — o ultrix furoris caecitas oculorum, persequentis lumen obnubilas, solo baptismo recessura! — uideamus ergo in ciuitate quid gessit. introiit, inquit, Ananias ad Saulum, et cum imposuisset ci manus, ait: Saule frater, dominus misit me, Iesus qui uisus est tibi in uia qua ueniebas, ut uideas et implearis spiritu sancto. confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et uisum recepit et surgens baptis atus est est. cum igitur Paulus a crimine persequendi baptismo liberatus oculos sumpserit innocentes, cur non uis, persecutor et traditor caecus falso baptismate, ab his quos insequeris bapti\\ari?
Augustinus respondit: Nec persecutorem nec traditorem probas quem uis denuo baptizare. et si probas aliquem, non est tamen denuo baptizandus persecutor et traditor, si iam [*]( 7 I Ioh. 3, 15 10 sqq.] Act. 9, 4-6. 8. 17-18 ) [*]( 16 in om. Q 17 a] de PQv 18 interpunctionem correxi 20 batisino Pml 25 scamf Q 28 peccator persecutor Pml 29 iis v )
Petilianus dixit: At enim constanter opponitis: dixit apostolis Christus: qui semel lotus est non habet. causam nis\'i pedes lauandi, sed est mundus totus! si uerba ista plene discutias, subsequentibus obtineris. sic namque locutus est dicens: qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi, sed est mundus totus; et uos mundi estis, sed non omnes. hoc autem dixit propter Iudam qui eum fuerat traditurus. quisquis ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. denique postquam ipse damnatus est traditor Christi apostolus, undecim sic plenius confirmauit: iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis; manete in me, et ego in uobis. et iterum his undecim dixit: pacem meam do uobis, pacem meam dimitto uobis. cum haec ergo damnato ut diximus traditore apostolis undecim dicta sint, uos quoque traditores similiter pacem et baptismum non habetis.
Augustinus respondit: Si ergo perdidit baptismum traditor, quisquis a uobis baptizatus postea traditor factus fuerit, si redire ad uos uoluerit, denuo baptizetur. quod si non facitis, [*](6 p. 47, 18 8 cf, Act, 8, 9-19 13. 16 Ioh. 13, 10 22 Ioh. 15, 3-4 24 Ioh. 14, 27 ) [*]( 2 tali numquam PQ 8 non-Simoni om. PQ 9 a 8.1. 0 persecuntur Q 10 quos om. Oml 21 Christi, apostolos v 31 ad UOB redire v )